Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
91
91 (79)
92
92 (80)
93
93 (81)
94
94 (82)
95
95 (83)
96
96 (84)
97
97 (85)
98
98 (86)
99
99 (87)
100
100 (88)
< >
page |< < (151) of 672 > >|
163151De his quæ Virtute Calida dicuntur. feunt: ex quo fit excitatos ſubinde in ferro igniculos à ſuperpo-
ſitâ limâ cohiberi, ne auolent, atque adeò plures congregari;
ſi
qui autem igniculi ſuperficiei ip ſius limæ adhæſerint, liberè ſta-
tim exilire poſſe.
Id quod pariter ligno quieſcenti contingit,
quando ferreo ſtylo diutiùs teritur;
ferri enim pars, quæ incaluit,
ligno ſemper in motu adhæſit, &
factus eſt eiuſdem partis ferri
perpetuus tritus, vnde noua igniculorum excitatio;
ligni autem
partes eædem non ſemper ferro terenti ſubiectæ igniculos auolare
permiſerunt;
& ſi qui reſidui ſunt igniculi, propter rariorem ſta-
minum ligni texturam non eo impetu erumpunt, vt in ſenſum ta-
ctûs irruant adeò vehementer, ſicut qui ex anguſtioribus ferri po-
ris exiliunt;
ideò minor in ligno quàm in ferro calor percipitur.
Ex rhedarum diutiùs velociſſimè concitatarum rotis hæc confirma-
ta videntur:
quamuis etenim, etiamſi currus lentè moueatur,
fiat axis &
rotæ conflictus, tamen in tardâ illâ conuerſione antè
excitati igniculi auolant, quàm noui excitentur, neque poſſunt
plures coire, atque inſignem calorem efficere:
at in velociſſimo ro-
tæ motu, tam citò poſterior attritus priori ſuperuenit, vt multi-
plicentur igniculi, qui ex ferro in axis lignum ſe inſinuantes, poſt-
quàm abſumpſerint axungiam, aliquando ignem excitant:
qua-
propter vbi odoris grauitas monuerit imminuere inflammationis
periculum, expertus ſum præſens auxilium eſſe, ſi detractam la-
rido cutem rotæ &
axi interponat auriga, quia non ſolùm attri-
tus prohibetur, ſed vi caloris liquata pinguedo hiantes axis poros
ſenſim ingreditur, &
celerem igniculorum motum retardans exar-
ſionem arcet:
immò quotieſcunque vehementiùs incaluerit axis,
ſatius eſt illum vnguine aliquo illinere, quàm aquam aſpergere;

nam licèt aqua ſubitum ardorem auertat, igniculi ad interiora re-
pulſi fragile efficiunt lignum:
Sic, quemadmodum Plinius lib. 34.
cap.
14. obſeruauit, *tenuiora ferramenta oleo reſtingui mos eſt, ne*
*aquâ in fragilitatem durentur.
* Periculum hoc declinant Mexi-
cani plauſtrorum rotas &
axem illinentes ſucco foliorum Tuna-
rum (Tunæ ſunt, quas Ficus Indicas vulgo appellamus) quibus
frigus &
humiditas in ſecundo gradu tribuitur, vt olim legi apud
Georg.
Marcgrau. lib. 3. cap. 15. Hiſt. Nat. Braſil. in annotat. ex Franc.
Ximenez.
Ne tamen à communi loquendi conſuetudine recedamus, ſub
hac voce *Calidi Virtute* non ea eſt ſubijcienda ſententia, vt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index