Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1teâ, aut ſtanneâ, ex qua ſacomata conſta­
rent, alia atquè alia oriretur differentia, vt
patet.
Id quod non in librâ tantùm, ſed in
ſtaterâ quoquè contingeret.
LXXIII
Aëris com­
munis & a­
quæ graui­
tas in aëre
ignito minor
est, quàm̨
fuerit depre­
henſa.
Quapropter aërem communem in aërę
ignito conſtitutum leuiorem eſſe 4 granis,
quæ in medio eodem eſſent, apertè con­
ſtat; illis ſiquidem æquiponderat in medio
craſſiore: atque adeò aqua deprehenſa gra­
norum 5425 in aëre communi, ſi in aërę
ignito conſtitueretur, multò paucioribus
granis æquiponderaret in eodem medio exi­
ſtentibus; & quidem pro ratione materiæ
ſacomatis; ſi enim eſſent grana metallica,
multò pauciora requirerentur ad faciendum
æquilibrium cum aquâ, quàm ſi eſſent gra­
na hordei.
Similiter ſi particulæ ex medul­
lâ ſambuci, aut materiâ leuiore quàm aqua,
fungerentur munere ſacomatis, tunc librâ in
aërem ignitum translatâ, minuendum eſſet
ſacomatis pondus; quemadmodum 100 vn­
ciæ auri, & vnciæ (108 24/55) ferri in aere noņ
æquiponderant, quæ tamen in aquâ conſti­
tuerent æquilibrium, quandoquidem tam
100 vnciæ auri quàm (108 24/55) ferri in aquâ po­
ſitæ æquiponderant ſacomari vnc.
94 2/3 in aë­
re.
Quarè nihil hìc certi mihi videor inue­
nire, in quo pedem figam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index