Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

Page concordance

< >
< >
page |< < of 383 > >|
111vquam est gravitas Non enim erit minor, quia non impulisset usque ad b; nec maior, quia adhuc ulterius impelleret: restat ergo necessario ut sit Quando ergo e est in b, habet tantam virtutem impressam quanta est sua gravitas, nempe 4: quae virtus, quia adhuc successive debilitatur, statim atque diminui incipit, c se ad motum deorsum Quando igitur ex primo puncto b descendere incipit, c recedit cum tanta virtute impressa quanta est sua gravitas; quare b tardissime in principio talis motus movebitur: verum quo magis
virtus contraria remittitur et, consequenter, gravitas augetur, motus quoque velocior
Rursus, si 8 virtutis impressae pellunt c usque ad b, patet quod potest imprimi tanta virtus quae, tantum usque ad d, c impellat: quae certe minor erit quam 8, sed tamen maior quam 4; tanta enim est gravitas c Amplius, potest etiam imprimi tanta virtus quae tantummodo usque ad e pellat c: quae, rursus, minor erit quam illa quae usque ad d impellit, sed tamen maior erit quam 4; nam ab aequali 4 c non Et, similiter, poterit tantundem virtutis imprimi, quae c per minima quaeque spacia, in linea ae
sumpta, sursum
Verumtamen haec virtus, cum sursum moveat, semper erit maior quam 4: et virtus omnis quae minor fuerit quam 4, non solum c sursum non impellit, verum nec illi resistere potest quominus descendat, cum a gravitate maiori superetur: restat ergo necessario, ut virtus impressa, quae sit 4,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index