Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
inuicem
conantur recedere; quare ratione motus
aqua
inferiùs, & poſticè recurrens non impellet oleum
ictum
fugiens, nec proindè eius figuram AHC con­
tundere
, & explanare poteſt.
Igitur in hoc caſu duo
impetus
inter ſe contrarij, & ab inuicem receden­
tes
reperiuntur leuitatis olei, nimirùm, ſursùm ab H
versùs
E, aquæ verò conatus inferiùs tendentis ab
H
versùs I, igitur hæc duo corpora oleum AHCB,
& aqua ſubiecta MACK ſe mutuò tantummodò tan­
gent
placidiſſimo amplexu abſque vlla pugna, & re­
pulſu
, vt nimirùm aqua oleum non impellat, neque
hoc
illam repellat, igitur oleum ABCH multò minùs
comprimi
, ac contundi debetin H ab aqua ſubie­

cta
deorsùm premente, quàm contundebatur poſticè
ab
oleo incumbente, quando nimirum intra oleum̨
deſcendebat
, & pondus eiuſdem olei incumbentis
patiebatur
(in vtroque enim caſu recurſus fluidi ad
ſpatium
replendum æquè reperitur, & proindè ne­
que
nocet, neque adiuuat prædictum effectum) ſed
ex
antepræmiſſa propoſitione aqua per oleum deci­
dens
à vi natiua grauitatis impulſa retinet tumorem
eleuationemque
conuexam in poſtica parte eius mo­
tus
, igitur multò magis eleuari deberet tumor
oleo
per aquam aſcendente in parte poſteriore mo­
tus
eius ſi ab intrinſeca leuitate eleuaretur, qua pro­
ptèr
erit omninò impoſſibile, vt oleum, vel aer dum
aſcendit
per aquam, excauetur in parte infima eius
baſis
, quando nimirùm ſursùm fertur ab interno prin­
cipio
leuitatis, quod demonſtrandum fuerat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index