Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Minimè verò, & alia ratio eſt congreſſus guttarum & cono­
rum flammæ, de qua infra.
Primò, enim gratis affingitur prædicta vis
adhæſiva liquidis corporibus, ex iis ſcilicet effectibus, qui aliis cauſis tri­
buendi ſunt.
Secundò, etiamſi canaliculus ante non maduerit, aqua
tamen aſſurgit, ſi paulò laxior eſt; centies probavi infuſo in ampullam
55[Figure 55]
A oleo; & ne quiſpiam diceret, oleum aſſurgere
per GF, propter impetum infuſionis, infudi
oleum, inclinata versùs B ampulla; ita vt ſuper­
ficies olei per canaliculum vix aſſurgeretin H ;
tum deinde erecta ampulla, oleum aſcendit in F,
licèt inferior canaliculi ſuperficies ſicca omnino
eſſet; idem fiet admoto canaliculo ſuperficiei
olei, ſi paulo major ſit.
Tertiò, Non video cur
major aquæ portio minorem potiùs ad ſe non adducat, quàm minor ma­
jorem; ſi enim prædicta vi vtraque pollet, major certè majore, ſcilicet
extenſivè, vt major flamma magis calefacit, quàm minor; accedit, quod
in hoc caſu, minor longè faciliùs ad majorem accederet, ſcilicet deſcen­
dendo, quàm major ad minorem aſcendendo.
Quartò, in majore tubo
madefacto eadem ratio militaret; nec dicas obſtare majorem vim pon­
deris; quia cùm vis illa adhæſiva omnibus partibus aquæ inſit, eadem eſt
illius proportio ad reſiſtentiam ponderis in majore, quæ in minore; &
vt duæ partes in minore ſuperant duas partes ponderis; ita mille partes in
majore ſuperabunt mille partes ponderis.
Quintò, Cur oleum altiùs aſ­
ſurgit, quàm aqua?
Cur Mercurius ferè nihil? dico ferè, quia infra evin­
cam tantulùm aſſurgere; Cur aliquando ipſa aqua altiùs, aliàs minùs
altè aſcendit?
Nihil horum cum illa vi adhæſiva ſtare poteſt. Sextò,
Cur aqua per canaliculum inclinatum longiùs excurrit?
Cur per bre­
viorem, quamvis madefactum interiùs, minùs altè, & ſi adhuc breviorem
accipias, ferè nihil aſſurgit?
Cur per tubulos alioquin ſicciſſimæ materiæ,
vt panis bis cocti, panni, telæ &c.
Ex his vides, ni fallor, Chryſocome, aliam
omnino hujus effectus cauſam quærendam eſſe.
Auguſtin. Sed cur per canaliculum ſiccum non aſſurgit, atque adeò ca­
va illius ſuperficies humectanda eſt?
Antim. Si canaliculus paulò laxior ſit, & majoris baſis etiam per ſic­
cum aſcendit; non aſcendit, tamen ſi anguſtiſſimus ſit, niſi ſen ſim ac
lentè; quia licèt ſuperficies vitri lævigata eſſe videatur, mille tamen
ſalebris & rugis, ſeu ſtriis aſperatur, quæ niſi affuſo humore com­
planentur, aſperum iter faciunt, & modicam aquæ portionem faci­
lè ſiſtunt; cùm tamen in majore canaliculo non obſtent; quin major
aquæ copia aſſurgat; accedit, quod ſi juxta Figuras præcedentes vaſa
conformentur, aqua etiam per canaliculum ſiccum aſcendit; cur au­
tem aquæ gutta intra aliam ſubeat, vel flamma intra flammam, dicemus
poſtea.
Auguſtin. Ex his ergo conſtat, totam rem iſtam ab aëris com­
preſſione petendam eſſe, vt jam indicaſti in ſuperiore congreſſu,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index