Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1quantùm auerſatur motum inſtantancum. Quam­
obrem, non ſufficit tibi, vt velis, atque exigas velo­
citatm in C duplam eſſe velocitatis in B, ſed reſtat,
vt illud, ſi poſlit, oſtendas.
Quomodo verò id vnquam
poſſis, niſi volendo, & exigendo, vt quod quæritur,
tibi concedatur, atque adeò petendo, vt loquuntur,
principium?
Idipſum eſt, quod te feciſſe, circa relata
verba, obieci articulo XI. & quod tamen iam repetis
conſtanter.
Quippe eò quoque te iam adegit, quem
exiſtimaſti te poſſe diſtinguere priorem ſenſum, à
poſteriore valde diuerſum.
Nam poſtquàm dixiſti
eum ſenſum verum eſſe, ac neceſſarium, iſthæc
34[Figure 34]
verba tua ſequuntur, Si enim in triangulo
æqualia spatia deſignentur AD, DE, EF,
&c. & in D acquiſitus ſupponatur vnus
gradus, & in E duo, & tres in F; manife­
ſtum eſt duos gradus, ad quos acceleratio per­
ueniſſe ponitur in E, eſſe ad vnum gradum
acquiſitum in D, vt spatium AE, ad spa­
tium.
AD. Deprehendere enim ſtatim
licet, quemadmodum idipſum ſupponas, quod pror­
sùs controuertitur: nempe in E eſſe duos gradus, vbi
vnus fuerit in D.
Niſi verò hoc eſt; quid nam tandem
eſt, quod dicunt petere principium?
Subinnueram
ego articulo eodem id mouere te, quòd velocitas ac­
quiſita in C (reſumendo nempelineam ABC) ſit re­
uerâ maior, quàm acquiſita in B; ſed tu attendere
noluiſti ex eo, quòd ſit maior, non ſequi tamen eſſe
duplam; ratus ſcilicet te penitiùs inſpexiſſe rei natu­
ram, ac eo principio ſemper abductus, de quo tota eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index