Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (149) of 795 > >|
163149DE MAGNETE. ſtylo K, dirigetur verſus eandem cœli plagam, ac in tentamine ſe-
cundo.
4. Si vero cauda F Verſorii imponatur punctis G, N, L, M Ma-
gnetis, &
Verſorium totum ab F uſque ad E ipſi affricetur, dire-
ctionibus G L, N M, L G vel M N, cuſpis E dirigetur verſus ean-
dem cœli plagam, ac in tentamine primo.
EXPERIMENTUM XCV.
Tab. 4. fig. 7. & 9. Si A D B C fuerit polus Magnetis Auſtralis,
cui Verſorii cuſpis E applicatur, atque affrictus frat ab E ad F, di-
rigetur cuſpis E Verſorii, ſtylo K poſtea impoſiti, verſus plagam Au-
ſtralem, cauda verſus Borealem.
Si autem cauda Verſorii F fuerit
appoſita polo Auſtrali Magnetis, &
affrictus fiat ab F ad E, dirige-
tur cuſpis E verſus plagam cæli Boream:
ideo ut cuſpis E Verſorii
Boream ſpectet, oportebit ſemper caudam F applicare polo Ma-
gnetis Auſtrali, &
ſuper eodem ducere Verſorium a cauda ad cuſpi-
dem.
EXPERIMENTUM XCVI.
Tab. 5. fig. 4. Sit Scyphus vitreus D, aquâ plenus, ope furcæ
tenuis F G, Acus nautica M S, imprægnata vi Magnetica, vel acus
tenuis vulgaris nova, imponatur ſuperficiei Aquæ, ut ſupra eam na-
tet;
tum Magnetis A B polus Boreus B obvertatur Acui, cujus cu-
ſpis M Auſtralis attrahetur ab hoc Magnetis polo:
Sed invertatur
Magnes, ut polo Auſtrali A ſpectet idem Scyphi punctum, Acus M S
intorquebitur, deſcribendo lineam curvam S E M, atque caudâ Sre-
ſpiciet polum A Magnetis.
Notandum erat hoc Experimentum, a Pelinierio deſcriptum in
Experienc.
Phyſiq. pag. 290, ob curvam lineam S E M, quam A-
cus ſupra aquam deſcribit;
videretur enim ſe modo converſura ſupra
centrum gravitatis, veluti Acus nautica ſupra ſtylum rotatur, verum
curvam deſcribit, illi ſimilem, quam limatura circa Magnetem con-
ſperſa format.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index