Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 406 > >|
1Latera parietum intima ducito ubi lateris iſtiuſmodi copia
non eſt: lapide quadrato non tofinio neque rediuiuo ſeruatu
ra intermedio et alioquin pręduro et opus a pariete intror
ſum ad cubiti ſpatium reducito: atque tignis coadiunctis et
clauis æris: aut potius in paginibus obnexis ſeptum statui
to.
Interuallum a materia ad parietem harundine complecto
Maiorem immodum iuuabit materiam creta ex amurca com
macerata: et ſparto uincoque confracto intermixto dilutaſſe
Cæterum publica iſtiuſmodi quauis ab furum et hoſtium et
ſeditioſorum ciuium inſidus: proteruia impetuque prorſus
eſſe murorum: et turrium: et preſidiis munita oportet.
De publicorum operibus abunde uideor peregiſſe: ni illud
deſit: quod quidem ad magiſtratus ipſos non in poſtremis
pertinet: ut habeant quo loci eos committant: quos ob contu
maciam perfidiam improbitatemque puniendos iudicent: id
demum non negligamus.
Carceris genera apud ueteres tria
fuiſſe inuenio.
Vnum quo immodeſti et parum exculti
compellantur: ut noctu a doctis et probatiſſimis bonarum
artium profeſſoribus condocefiant: quæ ad bonos mores et
uitę modum pertineant.
Alterum quo alieno ęre obnoxii: et
qui carceris tedio ab inita uitę petulantia abterrendi ſunt
detineantur.
Tertium quo immanes conſcelerati cęlo: et
hominum cętu indigni: ac prope diem plectendi: ac tenebris
et pectori addicandi demandantur.
Poſtremo hoc genus
carceris ſi fuerit quiſpiam quod ſubterraneum antrum et horren
do ſepulchro ſimile faciundum curarit: is quidem ad ſontis
penam nimirum ſpectabit magis quam lex ipſa aut hominum ratio
poſtulet: Nam et ſi perditi homines ultima omnia ſuis fla
gitiis mereantur: erit tamen et rei p. et principis officium
de pietate nihil demereri.
Eo ſat adeo ſit firmaſſe opus pa
riete et apertionibus et teſtudine: ut eripe nuſquam facile ſe
ſe concluſus poſſit.
Cui reri craſſitudo et profunditas: et cel
ſitas operis grandibus: et praeduris lapidibus ferro et ære

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index