Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 355 > >|
1ditur, locumque; ſcalmi, ſuper quo circulari motu remus vertitur, in medio
ipſius remi poſitum eſſe, vt ſcilicet tantum diſtet à manubrio, quantum à
palmula.
Duæ itaque rectæ lineæ ponantur æquales A B, & D E, quæ quidem
in C, puncto medio ſe inuicem ſecent, & connectantur A B, & D E: remus
autem in initio vnius remigationis poſitionem habeat rectam lineam A B,
ſitque; A, manubrium; B, palmula; C, verò ſcalmus.
Cum igitur A, remi ca­
put in fine ipſius remigationis eò tranſlatum fuerit D, non erit B, vbi E; ſi
91[Figure 91]
enim ibi fuerit; remus igitur poſitionem
habebit rectam lineam D E; & quoniam
contrapoſiti anguli, qui ad C, æquales ſunt,
& duo latera A C, & D C, trianguli A D C,
duobus lateribus B C, & C E, trianguli B­
E C, æqualia etiam ſunt: reliqui igitur an­
guli, atque baſes ipſorum triangulorum æqua­
les erunt per 4. propoſitionem primi libri
Euclidis, & propterea tantum ſpatium per­
curret B, quantum A: ſcalmus verò C, im­
motus omninò erit: & nauigium idcircò, in
quo ipſe ſcalmus, immotum etiam erit con­
tra hypotheſim.
ſupponitur enim in queſtio­
ne, quod nauigium illa remigatione in anteriora moueatur, remi verò pal­
mula retrocedat.
Scalmus porrò quamquam circularis remi motus expers
ſit; motu tamen nauigij commouetur.
Remus igitur poſitionem habeat in
fine ipſius remigationis rectam lineam D Z, quæ quidem rectam A B, ſecet
in T, inter B, & C; rectam verò B E, in Z.
Et quoniam duo coalterni anguli
C A D, & C B E, æquales oſtenſi ſunt, & angulus A T D, contrapoſito B T Z,
æqualis eſt: duo igitur triangula A T D, & B Z T, æquiangula erunt per 32.
primi, & communem ſententiam.
Similia itaque erunt ipſa triangula, late­
raque
; habebunt proportionalia per 4. 6. ſicut A T, ad B T, ita D A, ad B Z.
Maior eſt autem A T, quàm B T: maior igitur D A, quàm B Z, quod etiam
per communem ſententiam neglecta triangulorum ſimilitudine concludi poteſt.
Maius itaque ſpatium decurrit manubrium, quàm remi palmula, atque illuc
tranſuehetur nauigium, quò remi capulus deportatus fuerit: nauigium igi­
tur in diuerſa procedens, plus ſpatij, quàm remi palmula tranſmittet.
Vti­
mur aurem tralatione, atque demonſtrationis figura Victoris Fauſti.
Aduer­
tendum eſt tamen, quod cum remus poſitionem habuerit D Z, remi palmu­
la erit infra Z.
Nam quoniam trianguli A D C, duo latera A C, & D C, æqua­
lia poſita ſunt: duo igitur anguli, qui ad D, & A, æquales erunt: angulus
igitur A D T, angulo D A T, maior erit: & idcircò latus A T, trianguli A­
T D, latere D T, maius erit per 19. primi.
Aæqualis porrò oſtenſus eſt an­
guius B Z T, angulo A D T, præterea angulus D A T; angulo T B Z, æqua­
lis: angulus igitur B Z T, angulo T B Z, maior erit, & propterea latus B T,
trianguli B T Z, latere T Z, maius erit: tota igitur recta linea A B, tota
D Z, maior erit: & idcircò cum remus poſitionem habuerit rectam lineam
D Z palmula erit vltra Z.
Eſto igitur in K, & connectantur rectæ lineæ B D,
& B K: ſpatium igitur decurſum ab ipſa palmula non erit B Z, ſed B K: quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index