Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
In prop. 74.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
His præmiſſis examinari modò debent ſigillatim̨
oppoſitiones ſuperiùs adductæ.
PROP. LXXVII.
Et primo loco dieo, quòd figura inflata, conuexa, & acumi­
nata quam aer acquirit in fiſtula aqua plena in parte an­
teriori eius motus dum ſursùm aſcendit, non eſt argu­
mentum efficax, & euincens aerem ſursùm
moueri à principio intrinſeco ſuæ
leuitatis.
QVia demonſtratum eſt corpora fluida cedentia,

& homogenea ſi moueantur intra aliud cor­
pus Huidum ſiue propria, & intrinſeca virtute moti­
ua, ſiue ab impulſu facto à cauſa extrinſeca, aut ab
ipſo medio, neceſſariò in anteriori parte motus il­
lius tume fieri, contornari, & aliquantiſper acumina­
ri debere, quaproptèr tumor, qui in aere aſcenden­
te per aquam obſeruatur, neque iuuat, neque nocet,
nec ſuadet, neque diſſuadet leuitatem poſitiuam̨.
Mirum tamen eſt non animaduerſam fuiſſe cauſam
cauitatis eiuſdem aeris in parte poſtica eius motus,
à qua cauitate, ſicut oſtenſum eſt, euidentèr deduci­
tur impoſſibile eſſe aerem ab intrinſeco principio le­
uitatis ſursùm ferri, ſed potiùs per extruſionem me­
dij fluidi ſursùm eleuari.
Prop. 72.
Cùm poſtea inſtat aduerſarius aerem, dum per a­
quam aſcendit, acumen eius ſursùm porrigere, vt fa­
ciliùs terebrare, & perforare aquam vi ſuæ leuitatis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index