Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157 143
158 144
159 145
160 146
161 147
162 148
163 149
164 150
165 151
166 152
167 153
168 154
169 155
170 156
< >
page |< < (150) of 795 > >|
164150DISSERTATIO
EXPERIMENTUM XCVII.
Si Verſorium multis donatum viribus magneticis, & ſuper ſtylo
liberrime mobile, imponatur Meridiano terreſtri, tendenti a vero
Septentrione ad Auſtrum, deprehenditur in nonnullis Terræ locis
cum hoc Meridiano congruere, atque in eo dirigi;
in aliis autem re-
gionibus ab eo recedere.
Vocatur hic â Meridiano receſſus, Declinatio, Variatio, De-
viatio, ?
?? ?? ?? ?? ?? ?.
Quando hæc Declinatio fit ortum verſus, dicitur Acus Græciſſa-
re.
(Belgice de Naald Ooſtert) cum autem Declinatio fit occaſum ver-
ſus, dicitur Acus Magiſtriſſare (Belgice de Naald Weſtert).
Scholion. Superius annotavimus vim directricem Magnetis verſus
Septentrionem &
Auſtrum ante Annum 1200 poſt Chr. Nat. inno-
tuiſſe:
Controvertitur, quiſnam primus Declinationem Acûs obſer-
vaverit:
Ut hæc quæſtio bene intelligatur, diſtinguenda eſt Decli-
natio in ſimplicem, &
in Declinationem declinationis: illa eſt tan-
tum declinatio a Septentrione;
hæc eſt perpetua mutatio declina-
tionis in eodem Terræ loco.
De ſimplici Declinatione ergo primum agam: Thevenottus in Iti-
nerario prodit, ſe Epiſtolam vidiſte, conſcriptam Anno 1269.
a
Petro Adſigerio, in qua declinare Acûs à vero Septentrione quin-
quegradibus commemoratur:
neque hoc fidem ſuperat, quippe ſimul
ac obſervatum fuit, Magnetem dirigi verſus Septentrionem, deſiderio
obſervandi accurate directionem capi potuerunt eodem ſeculo nau-
tæ aut Philoſophi:
Non tamen divulgata ſummopere fuit hæc obſer-
vatio, cæteroquin poſteri, aliquot ſerioribus viventes ſeculis, ſibi
gloriam inventi non adſcripſiſſent.
Cl. Deliſle, Geographus, Ma-
nuſcriptum poſſidet alicujus nautæ Diepenſis, vocati Crignon, quod
dedicatum fuit Architalaſſo Chaboto, Anno 1534, in quo mentio
fit Declinationis Verſorii, vide L’Hiſt.
de L’ Acad. Roy. A°. 1712.
adeoque inventio adſcribetur immerito Sebaſtiano Chaboto, Ve-
neto, etiamſi Declinationem cognoverit.
Alii enumerant inter in-
ventores Gonzalum de Oviedo, Robertum Normannum, Dalençè:

Seculo autem decimo ſexto admodum innotuiſſe videtur in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index