Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1grandes naſci, quos teredines vocant, hi ſub
niuibus geniti, aquam ſuauiſſimam contine­
re feruntur: vnde qui eos capiunt, tunica
rupta bibunt.
Similiter & in media niue
glebas eſſe concauas membranam continen­
tes, in qua aqua potui iucunda latet.
Horum
authores Apollonides, & Theophanes, apud
Strabonem.
Ephemerum.
Notiſſima quoque apud Ciceronem Ephe­
meri hiſtoria, quod animal quaternis pedi­
bus, totidem alis naſcitur apud Hippanin
Boſphori fluuium: vitam à mane ad veſpe­
ram, vnde illi inditum nomen eſt, ducens.
Manè puer, meridie iuuenis, ſenex veſperi,
occidente ſole commoritur: vt multò plus
laboris ac temporis ad generationem, quàm
ad vitæ vſum natura impendiſſe videatur.
Demirari itaque tantam conditricis ſolici­
tudinem licet, & in tam breuis vitæ animali
tot inſtrumenta, tot facultates.
Videt, audit,
volat, ambulat.
Culex.
Culicem armauit in noſtram iniuriam:
animal exiguum & frequens, adeò vt vix
iuxta aquas commodè liceat habitare.
Ro­
buſta promuſcidæ, vt natura elephantem
meditari, dum hoc generat animal videa­
tur: terebrat non humanam tantùm carnem,
ſed & equorum pellem, hauriens ſanguinem
acri dolore, denique bombo egregio ſomnos
diſturbat æſtiuis noctibus, vt nihil ſit odio­
ſius.
Nec obiter ferit, vt muſcæ, quæ paſſim
omnes impetunt, ſed deligit, quos feriat,
nam ſolùm ſanguine dulci gaudet.
Inuiſa
eſt muſca, ſed reticulis è filo arcetur: timet
enim alas implicare, atque id experimento

ſatis conſtat.
Quæ ratio etiam in culicibus
arcendis obſeruanda erit.
Muſcæ omnes
feriunt, culi­
ces non.
Calices, &
muſcas quo­
modo prohi­
beamus.
Formicarum
genera mira
Scorpij alati.
Formicularum genus & ipſum cùm ſeneſ­
cit alatum efficitur.
Neque mirum, cùm &
in Phrygia ſcorpiones alas habeant.
Et nos
quandoque magno timore à ſcorpio alato
tacti ſumus, non tamen pupugit, neque mali
quicquam paſſi ſumus.
Fuit autem hoc in
Patauino agro iuxta oppidum Saccenſe, an­
no ni fallor 1527. Itaque multa talia & bom­
byces (vt dixi) cum formicis ſeneſcentes alas
mittunt: conſolatur enim illorum imbecilli­
tatem natura volatu addito.
Sed ab editis alis
parum ſuperuiuunt.
Ouidius magis admi­
rabilem de ipſis transformationem narrat,
dicens:
Concaua littoreo, ſi demas brachia cancro,
Cætera ſupponas terræ, de parte ſepulta
Scorpius exibit, caudáque minabitur vnca.
Videtur autem formicarum genus natura
non neglexiſſe, tunc ob hanc mutationem,
tum ob vitæ longitudinem, tum ob tot illa­
rum diuerſa genera, & politiam etiam, quam
ſeruant.
Vt verò apes regnum, ita formi­
cæ popularem ſtatum cuſtodiunt.
Creſcunt
quædam admodum in calidis regionibus,
adeò vt Raſis referat, in Suſide inclyta
vrbe Perſidis regionis, fuiſſe nutritam for­
micam publicè, ſiquidem in foro Auiano,
quæ ſingulis diebus libram carnis ederet.
Aliæ verò in Iſthmo Sur & Nort occiden­
talis Indiæ caſulas adeò duras efficiunt
apum ſimilitudine, vt vix ſecuribus tandem
rumpi queant, atque ſic arboribus perni­
ciem afferunt.
Inter plantarum genera, quæ alis carent,

frumentaceæ præſtant, quæ ſi inter furfures
nutriantur, mirum dictu in quantam excreſ­
cant multitudinem: vt ex decem in trecen­
tas, paucorum dierum interuallo.
Aluntur ad
nutriendos melanocephalos, philomenáſque
nec eſt illis hyeme cibus ſalubrior, tonſori­
bus pleriſque hanc curam habentibus: pur­
gant enim & calefaciunt animalia tenui vi­
tæ fomite prædita.
Mutantur verò blattarum
quarundam genera non ſecùs ac bombyces
magno naturæ miraculo: neque enim has
neglexiſſe videtur tam multiplici metamor­
phoſi.
Atque inter reliquas genus eſt eruca­

rum, quod dum in aurelias tranſit, formam
æmulatur infantis faſciis inuoluti facie qui­
dem humana propè cum mitra, & cornibus,
aliæ quidem aureo, aliæ argenteo colore, vt
nihil mirum ſit, ſi aliquid in illis ſit egregij,
quod nos lateat.
Seu forſan hoc fortuitum
ſit: ſed in tota ſpecie fortuitum eſſe non po­
teſt.
Eſt autem ſpecies quidem earum, quæ ex
ouis generantur perpetua ſucceſſione, vel ex
putredine tantùm.
Blatta.
Erucarum
quarundam
mirabilis
forma.
Animalium minimaetiam ex hoc genere
ſunt cognitorum Ariſtoteli, Acaris qui in

cera naſcitur: nunc India occidentalis no­
uum aliud genus mittit Garapatem, contri­
to ſale tenuius.
Sed & è pulicum genere Ni­
guam, peſtem quandam atrocem.
Minus eſt
multò pulice hoc animal, quòd hærens ho­
mini adeò lancinat, dum nec videre poteſt,
nec præhendi, vt pedes quibuſdam, aliis
etiam manus excîdant.
Inuentum auxi­
lium, ſi locus oleo perungatur, nouaculáque
radatur.
Aceris mini­
mum anima­
lium.
Garapates.
Nigua.
Non contemnenda prorſus harum pe­
ſtium noxa eſt, quippe quantò minora ſunt
hæc animalia, eò ſunt frequentiora, & ma­
gis tædioſa.
Vnde Myuſcij olim Achaiæ po­

puli, cùm iuxta mare habitarent, eorúmque
regio illius aſſiduo æſtu repurgaretur, in­
fluens Mæander arenam congeſſit, conclu­
ſitque paludem: inde copia tanta culicum
emerſit, vt oppidum deſerere coacti ſint.
Nam talia (vt diximus) multitudine, tædió­
que ac fœditate omnia inficiunt.
Sed culices
præter reliqua etiam infeſtum addunt bom­
bum, & truculenter feriunt, adeò vt iuxta
paludes & ſtagna (nam his gaudent culices)
moleſtum ſit admodum die, moleſtiſſimum
verò noctu habitare.
Quamobrem veteres
multa aduerſus has infœlicitates ſcripsêre
auxilia.
Sed vna primum ratio generalis à

tactu, alia ab odore, tertia à guſtu ſumenda
eſt.
A viſu quidem generalis eſſe nequit, ne­
que ab auditu, quòd hi ſenſus in his ſint val­
de imbecilles.
Cùm enim (vt dictum eſt) ſen­
ſus omnes his ſint imbecilles, ob generatio­
nis tempus breue, & etiam ob corporis pra­
uitatem, viſus tamen & auditus, quoniam
minus ad vitam neceſſarij ſunt, vt infrà do­
cebimus, ſunt in his omninò hebetes, adeò
vt prudentiſſima animalium, & maximè po­
litica, ſcilicet apes & formicæ, quemadmo­
dum nuper dictum eſt, vno ſenſu ex his ex to­
to priuentur: apes auditn, quòd volantes viſu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index