Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (150) of 361 > >|
164150HYDRODYNAMICÆ v = {14x + b/14 + {nn/αα}}
atque ſi ratio foraminum D &
G ſuerit ex gr. ut 3 ad 1, fiet
v = {14x + b/23}
§. 16. Patet quoque ratiocinium iſtud non excludere eos caſus, qui-
bus fluida ſuperiora ſunt inferioribus ſpecifice graviora, modo fluida infe-
riora non aſcendant per eadem foramina, per quæ ſuperiora deſcendunt:
neque vero id futurum eſſe præſumo (nec tamen affirmo) cum loco ſimpli-
cis foraminis tubulus ſit quamvis exiguæ altitudinis, per quem liquor ſupe-
rior deſcendat in inferiorem cavitatem, velutiin fig.
40. ubi quidem duo tantum
liquores conſiderantur.
Hic autem altitudo C R variabilis eſt, & altitudo A C conſtans; in-
terim tamen uniformitatis litterarum gratia vocabimus alt@tudinem A C = x,
alteram C R = b;
gravitatem ſpecificam fluidi per D erumpentis faciemus rur-
ſus = A, alteriusque fluidi per G transeuntis = B, &
erit altitudo D O
ſeu
v = {Ax + Bb/A + {nn/αα}B}
Igitur ſi per foramina D &
G reſpective fluant aqua & mercurius erit nunc
v = {x + 14b/1 + {14nn/αα}}
§. 17. Ut porro innoteſcat motus fluidi ſimplicis ex vaſe ſuperne
parvulo foramine aërem admittente, obſervandum eſt, nullam hic altitudi-
nem eſſe b;
quia aër utrique orificio incumbere ad eandem altitudinem cen-
ſeri poteſt, erit proinde
v = {Ax/A + {nn/αα}B
atque ſi fuerit {A/B} = 850, quæ præterpropter ſolet eſſe proportio inter
gravitates ſpecificas aquæ &
aëris, erit
v = {850x/850 + {nn/αα}};

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index