Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
61 24
62 25
63 26
64 27
65 28
66 29
67 30
68 31
69 32
70 33
71 34
72 35
73 36
74 37
75 38
76 39
77 40
78 41
79 42
80 43
81 44
82 45
83 46
84 47
85 48
86 49
87 50
88 51
89 52
90 53
< >
page |< < (127) of 525 > >|
164127Ioan. de Sacro Boſco. in mari non eſſet æquidiſtans arcui terræ, ſed in medio magis attolleretur, vel
deprimeretur, vel etiam arcum terræ tranſcederet, eum ſecando, ſequeretur
vtrumque arcum non habere idem centrum, vt conſtat apud Geometras:
quod iam impugnauimus. probatum enim eſt, idem eſſe centrum vtriuſque
elementi.
Svperest, vt nonnullas obiectiones, quæ contra noſtram ſenten-
tiam fie ri poſſent, in medium proferamus, easq́ue diſſoluamus.
Quamuis enim
ex perientiæ hactenus adductæ euidenter oſtendat, idem eſſe centrum terræ, &

aquæ, atque adeo vnum ex illis globum conſtitui:
ſunt tamen nonnulla, quæ
difficultatem videntur facere, probareq́ue nulla ratione fieri poſſe, vt duo hæc
elementa vnicum globum conſiciant.
Primum igitur ſic poterit quis conari
probare, non eſſe idem centrum terræ, &
aquæ, ac propterea ex ipſis non com-
111. obiectio. poni vnum globum.
Terra & aqua ſunt difformes in grauitate: conſtat enim ter
ram eſſe grauiorem quàm aquam.
Igitur non poſſunt habere idem centrum gra
nitatis, &
magnitudinis, ſed terra grauitate ſua propellet aquam extra centrũ
totius Vuinerſi, quod ipſi debetur ob ſummam grauitatem:
Quemad modum
neque globus, qui partim ligneus, partim vero plumbeus exiſtit, idem ceutrum
grauitatis &
magnitudinis poſſidere poteſt, cum hoc ſit in medio ipſius, illud
vero in parte plumbea, tanquam grauiori, Ad hanc obiectionem dicendum eſt,
22Solutio
obiectionis
eam ex falſa hypotheſi procedere:
putat enim, ex vna tantum parte eſſe terram,
&
ex oppoſita totum mare, quod faſſum eſt. Nauigationibus enim huius no-
ſtræ tempeſtatis tam ſub polis, quàm ſub Aequinoctiali circulo, tam in oriente,
quàm in occidente, &
denique in toto orbe repertę ſunt vel continentes, vel
inſulæ, vel peninſulæ, ita vt per totum orbem fere permixtæ ſint terra, &
aqua.
Eſt enim mare innumeris pene inſulis conſperſum, adeo vt plus terræ, vel cer-
te non multo minus, extra mare appareat, quàm aquis ſit contectum, vt egre-
gie probat Alex.
Piccolomineus in libello de quantitate terræ, & aquæ. Vnde
dicimus hunc globum, quem confici aſſerimus ex terra, &
aqua, ita eſſe compa-
ratum, vt terra vndiqi emineat, aqua vero in partibus humilioribus deſidat.
Re
ſert itaque terra globi cuiuſdam lignei ſpeciem, in quo plurimæ ſint concaui-
tates, in quibus aqua poſſit tecipi:
Nam hac ratione ita eſt æqualitate ponderũ
hic globus collibratus, vt idem habeat centrum grauitatis, &
magnitudinis. At
que hoc ipſum videtur ſentire Ariſto.
lib. 1. Meteor. vbi ait, [Terræ moles, quæ
toiam etiam aquæ copiam complexa eſt, nullius particulæ rationem ſubit ad ambientium
magnitudinem.
] Quibus verbis perſpicue aſſerere videtur, aquam in concauita
tibus terræ comprehendi, quandoquidem dicit, terram in ſe continere totam,
aquæ copiam:
immo hoc ipſum ratio naturalis ab experimento deſumpta per-
ſuadere videtur.
Deprehendimus enim aquas confluas, deciduasq́ue eſſe ad ter
ræ partes decliuiores, concauioresq́ue, ita vt intra eminentiora terræ loca non
aliter, quàm intra montes valles, contineatur, donec omnes partes collibren-
tur, ac ad amuſſim adæquentur, vt recte demonſtrauit Ariſt.
2. lib. de cœlo, cu-
ius rationem ſupra attullimus.
Deinde obijciet aliquis hoc modo. Partes terræ detectæ ſunt minus
332. obiectio. graues partibus tectis aqua maris, propter aerẽ incluſum in cauernis, &
calo-
rem Solis, qui eas continue exiccat.
Cum igitur centrum grauitatis in cor-
pore difformiter graui ſit in eius parte grauiori, erit centrum grauitatis terræ
magis propinquum illis partibus, quæ aquis ſunt contectæ, quàm illis, quæ ſunt
detectæ:
quare diuerſum erit centrum grauitatis terræ à centro magnitudin

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index