Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1eſt cum cęteris accidentibus quorum eſt aliquis finis. Igitur nunc de agente diſſeramus. Hoc au­

tem
, ex altera parte, quatenus agens, ſemper eſt actu, ſiue vniuoco, ſiue etiam tanquam entelechia:
cùm
verò oppoſitio contrariorum includat actum & poteſtatem; oppoſitio quoque inerit in
agente
, vel propriè, vel etiam entelechia.
Omnino verò includet formam. nanque etſi agens ip­
ſum
eſt compoſitum, & neceſſariò ſubſtantia ſingularis, vel vt quanta, vel vt qualis: attamen agen­
di
ratio forma eſt quæ in his quæ per ſe agunt, opponitur formę patientis.
Et quoniam in vniuo­
cis
actus cum potentia ad oppoſitum coniunctus eſt; ſequitur, vt dum agunt vniuoca, etiam re­
patiantur
.
Ita fit vt coniunctio poteſtatis & actus in contrariis ſint vera cauſſa mutuę perpeſsio­
nis
quæ, cùm ſint diffuſa per totum ſubiectum, efficiant vt hæc inter ſe ex toto agant & patiantur,
non
ſecundum parteis diuerſas, aut ſecundum varias qualitates; quod ignari quidam rerum Ari­
ſtotelicarum
profitentur; cętera verò ad facilitatem, difficultatemúe agendi, aut patiendi faciant,
tanquam
certę materiæ affectiones, vtputa, raritas & paruitas partium; denſitas & magnitudo.
Nam rara patiuntur facilius, denſa promptius agunt, magna & denſa reſiſtunt magis, parua &
rara
contrà cedunt alacrius.
Non me latet, hæc omnia requirere tractationem ampliſsimam, &
quæ
pluribus poſthàc conficietur.
ſed, cùm Ariſtoteles etiam hęc eadem attingat in elementis mo­
tus
& agentis ac patientis euoluendis, operæprætium facere mihi viſum quoque eſt, ſi quædam

breuiter
de ipſis exponerem.
Sed veniamus ad alia. Sicut autem patiens ad quattuor genera re­
fertur
, ita quoque & agens: ſic, quod eſt actu ſubſtantia, facit actu ſubſtantiam: & quod eſt actu
quantum
, facit actu quantum, conſimilique modo de quali dicendum eſt, de eo verò quod facit
actu
vbi, longum erit poſteà certamen ineundum.
Quanquam in his agentibus etiam aliquod
diſcrimen
intercedit.
Nam quod facit actu ſubſtantiam, eſt ſeparatum ab eo quod fit, nihil enim
ſeipſum
generat quod facit actu quantum, ita ipſum facit, quoniam cum eo coniungitur; quod
facit
actu, quale, primò facit primas qualitates, per has verò efficit ſecundas: vnde eſt media quę­
dam
hęc ratio agentis inter id quod eſt per ſe, & quod eſt per accidens.
Etenim quod erat per ſe,
habebat
in ſeipſo formam rei faciendę: quod autem efficit per accidens, poterat eam neque actu,
neque
virtute poſsidere: hoc quod efficit actu quale, producit primas qualitateis vt vniuocum,
ſecundas
verò tanquam entelechia.
licet ſi aurificis ſtatera perpendantur productiones ſecunda­
rum
qualitatum, arcebuntur à vero motu, quia miſturam primarum conſequuntur.
Agens etiam
hoc
ita operatur, & incertum ſubiectum: quoniam eſt illius perfectio.
a Non eſt autem quæ­

rendum
, cur hoc perficiatur; illud perficiat: ſiquidem hęc ſit vtriuſque natura; nec cauſſam ha­

bet
, ſicuti, neque vlla eſt cauſſa ob quam ſit animus, neque cauſſa ob quam principia ipſa ſunt prin­
cipia
, quæſtioque.
hæc ſolum pertinet ad ea quæ ex principiis. Quemadmodum verò forma incu­
tiatur
materię, dicetur poſteà.
Dicamus interim, ex habitudine agentis ad patiens conſtare motum
ipſum
, eſt enim ipſa forma dum fit, quocirca pendet adhuc ab agente, incutitur autem patienti.
ſic motus eſt verè paſsio ab hoc quod eſt agens in hoc quod eſt patiens. Sed quanuis in hoc di­
catur
, non ita dicitur, quia ſit tanquam accidens in ſubiecto ſimpliciter; verùm ſpectare oportet
formam & ſubiectum à quo primum ipſa excipitur, nam ſi materia fuerit, quæcunque forma per­
fectio
illius eſt; ſed ſi capiamus ſubſtantiam compoſitam, mutatio quidem quæ fit ſecundum ſub­
ſtantiam
, pertinet ad prædicamentum ſubſtantiæ; quando per ipſam pars aliqua ſubſtantiæ con­
paratur
, reliquæ verò mutationes optime referentur in accidens.
Attamen quælibet mutatio, ſi
conſideretur
vt paſsio, hoc charactere dictionis exprimitur, quia ſit in hoc quod ſanè aliud eſt,
quàm
eſſe in ſubiecto, neque tamen obſtat, quominus ſit in ſubiecto, tanquam accidens.
Actio
quoque
pari gradu accidens erit & ſubſtantia.
quanuis hoc dicendi ſchemate ſignificetur, quo­
niam
ab hoc.
ita enim deſcribitur per habitudinem ad agens; hoc autem ideſt, à quo: cùm inde
incipiat
motus per communicationem formæ, quam habet agens in ſeipſo.
Nanque eſt in agen­

te
ipſo velut actus quidam ſecundus, & vt agentis perfectio.
Quòd ſi ſubſtantiæ perfectio eſt
actio
, perfectio verò ſubſtantiæ nil aliud eſſe poteſt quàm ſubſtantia.
planum, quòd actio quo­
que
ſubſtantiæ, quatenus ſubſtantia eſt, erit eadem & ſubſtantia.
Quòd ſi te offendat actionem
conſtituere
quæ ſit perfectio ſubſtantiæ, cùm eius perfectio poſita ſolùm in eo videatur quòd ſit,
& in poſſeſsione ſuę formæ; ſit hoc ſubſtantiæ ſimpliciter & à motu abſtractæ quam ſpectat pri­
mus
philoſophus; transferatur illud ad ſubſtantiam naturalem quæ eſt noſtræ methodi quæ cum
motu
determinetur, in ea producere motum & aliud efficere quale ipſa eſt, opus eſt præſtan­
tisſimum
.
Quocirca ſolùm merito figuræ dictionis eorum nomen retinebit quæ inter ſe reſpi­
ciunt
.
Sed his omiſsis de quibus poſteà copioſius diſſerendum eſt. illud eſto nobis firmum
& ratum vtranque habitudinem admouens, ſcilicet, & mobile, ad motus eſſentiam quoquo­
modo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index