Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Convenit; inde super terras fluit agmine dulci,
Qua via secta semel liquido pede detulit undas.

Aera nunc igitur dicam, qui corpore toto
Innumerabiliter privas mutatur in horas.

Semper enim quodcumque fluit de rebus, id omne
Aeris in magnum fertur mare: qui nisi contra
Corpora retribuat rebus, recreetque fluentis;
Omnia iam resoluta forent, & in aera versa.

Haud igitur cessat gigni de rebus, & in res
Reccidere adsidue, quoniam fluere omnia constat.

Largus item liquidi fons luminis aethereus sol,
Inrigat adsidue caelum candore recenti,
Suppeditatque novo confestim lumine lumen.

Nam primum quidquid fulgoris disperit ey,
Quocumque accidit; id licet hinc cognoscere possis,
Quod simulac primum nubes succedere soli
Coepere, & radios inter quasi rumpere lucis;
Extemplo inferior pars horum disperit omnis,
Terraque inumbratur, qua nimbi cumque feruntur:
Ut noscas splendore novo res semper egere;
Et primum iactum fulgoris quemque perire;
Nec ratione alia res posse in sole videri,
Perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.

Quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
Lumina, pendentes lychni, claraeque coruscis
Fulguribus pingues multa caligine tedae,
Consimili properant ratione, ardore ministro,
Suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant;
Instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
Usque adeo properanter ab omnibus ignibus eius
Exitium celeri toleratur origine flammae.

Sic igitur, solem, lunam, stellasque putandum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index