Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
161 155
162 156
163 157
164 158
165 159
166 160
167 161
168 162
169 163
170 164
171 165
172 166
173 167
174 168
175 169
176 170
177 171
178 172
179 173
180 174
181 175
182 176
183 177
184 178
185 179
186 180
187 181
188 182
189 183
190 184
< >
page |< < (158) of 760 > >|
164158PHYSICORVM ARIST.
Maximè nanq; quiſpiam in figuris, formis atq; habitibus,
&
horũ deiectionibus, acquiſitionibusúe, alterationem eſſe
existimabit
.
Videtur enim in his alteratio eſſe, uerũ eſt:
ſed cùm quædã alterantur, hæc fiunt: cùm denſatur in quam,
aut
rarefit, aut calefit, aut frigefit, materies ipſa:
ſed altera-
tio
non eſt.
Non enim ſtatuæ formã nomine dicimus eius,
ex
quo forma eſt orta, nec eius etiam ex quo eſt pyramidis,
aut
lecticæ figura pyramidẽ, aut lecticã, ſed denominantes
aliud
æneum, aliud terreũ, aliud ligneũ appellamus.
At id,
quod
alteratur, dicimus:
ipſum enim æs, humidum eſſe dici
mus
, aut calidũ, aut durũ.
Et ſolùm hoc pacto, ſed etiã
ipſum
humidũ, atq;
calidũ eſſe dicimus æs, affe ctus nomine
materiã
nuncupãtes.
Cùm igitur id quidẽ ex quo eſt forma,
&
figura, & id quod eſt ortũ figurarũ nomine dicatur:
id
uerò, quod alteratur, nomine dicatur affectuũ, patet alte-
rationẽ
in ſolis ſenſibilibus eſſe.
Præterea abſurdũ eſt &
alio
modo dicere:
dicere nanq; hominẽ alteratũ eſſe, uel do-
mum
ſumpto fine:
ridiculum eſt, ſi perfectionẽ domus, aut
parietes
, aut tegulam alterationẽ eſſe dixerimus:
& ſi cum
parietibus
domus clauditur, aut tegitur, ipſam dixerimus
alterari
.
Patet autem alterationẽ in hiſce non eſſe, quæ ge
nerantur
:
atqui nec in habitibus alteratio eſt: habitus enim,
uirtutes
, ac uitia ſunt.
Virtus autem omnis, & uitium, &
aliquid
eſt:
quemadmodũ ſanitas, tẽperatio quædam eſt ca-
lidorum
, ac humidorũ, aut internorũ, aut ad continens.
Si-
militer
&
pulchritudo, et robur ad aliquid ſunt: ſunt enim
diſpo
ſitiones quædam eius, quod præstãtißimum eſt, adid,
quod
optimũ:
atq; id præstantißimũ dico, quod cõſeruat, ac
circa
ipſam naturã diſponit.
Cùm igitur uirtutes quidem,
ac
uitia ſint ex hiſce, quæ ſunt ad aliquid, hæc autẽ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index