Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1quidem minus etiam oſtendemus eſſe ipſo D A. Nam quoniam duo latera
B D, & D K, trianguli B D K, duobus lateribus B D, & D E, trianguli B E D,
æqualia ſunt, ſed minor eſt angulus B D K, angulo B D E: minor igitur erit
baſis B K, baſe B E, per 24. primi, quod demonſtrandum erat
Præterea, quod Ariſt. ratiocinando ſumit tantum ſpatium conficere na­
uigium, quantum remi manubrium, ambiguum eſt.
Nam remi manubrium
duabus fertur motionibus: vna propria, circularique; ſuper ſcalmo: altera
verò, qua vnà fertur cum ipſo nauigio.
ſpatium igitur, quod omninò decur­
ſum eſt à remi manubrio, eo quod à nauigio confectum eſt, maius erit.
At
ſi paria ſpatia decurſa eſſe intelligat à remi manubrio motu proprio, & à
nauigio, neque hoc difficultate caret.
Nam nauigium interdum maius ſpa­
tium percurret, interdum minus, iuxta remigum vires, & prout mari remi
palmula immerſa fuerit: remi verò manubrium tametſi ab exiguis viribus
moueatur haud minorem tamen ambitum deſcribet, quàm ſi à multo ma­
iore virtute moueretur.
Quapropter, vt huiuſmodi Ariſt. ſententiam exa­
minaremus, Theoremata, quæ ſequuntur, demonſtrauimus.
PROPOSITIO PRIMA.
Si Remiges nauigium mouere poſſunt, maius ſemper ſpa­
tium remi manubrium percurrit, quàm nauigium.
Sit enim remus A C, manubrium A, ſcalmus B, qui propter nauigij
motum ſpatium percurrat à B, in D, in quo loco ipſe remus A C, ſi­
92[Figure 92]
tum rectitudinis habeat E F.
Spatium
itaque, quod A, conficit, curua linea
ſit A E, cui recta linea reſpondeat A Z, in re­
ctam E F, perpendicularis.
Nauigium verò
idem ſpatium conficiet, quod ſcalmus B: aio
igitur ipſam A Z, rectam lineam, recta B D,
maiorem eſſe.
ſecet enim recta A C, rectam
E F, in G: æquiangula ſunt igitur bina trian­
gula A G Z, & B G D, quapropter ſicut A G,
ad B G, ſie A Z, ad B D, per.
4. 6. libri Eucli­
dis: maior eſt autem A G, ipſa B G, & maior
igitur erit A Z, quam B D. & proinde maius
ſpatium remi manubrium percurrit, quam
nauigium, quod demonſtrandum erat.
Quod ſi à puncto B, rectam lineam vtrinque
ducamus H K, ad remi menſuram, rectos facientem angulos cum B D, re­
ctamque
; A Z, ſecantem in I, manifeſtè intelligemus ipſam rectam A Z, con­
ſtare ex A I, & I Z, quarum prior reſpondet curuæ A H, quæ motu proprio
manubrij deſcripta eſt; poſterior verò æqualis eſt rectæ B D, quæ motu na­
uigij decurſa eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index