Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1
Merſ. Si aliquid intelligo, haud procul
abes ab eorum ſententiâ, qui omnem aëri
grauitatem adimunt: idcirco enim rem hanc
ad viuum reſecas, vt illa prorſus euaneſcat.
Guld. Quo iure omnium ſententia ferro
& plumbo leuitatem negaret, quia vt pluri­
mum grauitant in medijs communibus,
quamuis in hydrargyro aſcendant & inna­
tent; ita aërem pariter grauem apud nos eſſe
inſicior, quamuis ſi in purum æthera tranſ­
ferretur, ibi grauitaret, quemadmodum &
aër præter naturam condenſatus in vtribus,
in aëre libero grauitat: ibi ſiquidem grauita­
re poterit, vbi medium leuius, in quo ſit,
inueniet.
Immò memini me olim vento­

rum deſcendentium cauſam reieciſſe in aë­
ris ſeu halitûs grauitatem; ſicut enim gra­
uia deſcendentia, ita & leuia aſcendentią
impetum in motu concipiunt, & augent; ex
quo ſit, vt, quemadmodum lignum in aquam
cadens profundiùs mergitur, quàm par ſit,
vnde poſteà emergit, ita pariter halitus in­
ſimo hoc aëre leuiores aſcendentes conci­
piant impetum, quo deferantur vltra termi­
nos ſuæ quieti debitos in ſupremum aerëm
ipſis halitibus leuiorem; in quo cum iam
graues ſint, deſcendant, & obuios halitus
aſcendentes reflectant.
Si igitur aerem hunc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index