Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1controuerſia; itemque opinione illa, quod in trian­
gulo, lineæ baſi parallelæ repræſentare gradus veloci­
tates valeant, ſi partes cruris alterutrius ipſis reſpon­
dentes repræſentent ſpatia; non aduertendo, quî iſti
gradus inæquales ſint, & à ſeipſis differant, dum
acquiruntur, & dum manent; & quid incommodi ex
hac repræſentatione trahatur.
Videtur ſaltem occaſio
dubitandi fieri debuiſſe, poſtquàm admonitus à me,
falſum deprehendiſti id Experimentum, cui ſoli in­
nixus, prounciâras velocitatem duplam eſſe ex du­
pla altitudine; ac ſaltem obſeruaſti globum cadentem
ex A in C, hoc eſt ex altitudine duarum
35[Figure 35]
ſui diametrorum, non eleuare cum oppoſita
lance duplum eius ponderis, quod eleuat ex
A in B, hoc eſt ex altitudine vnius: ſed res eſt
poſteà fuſiùs dicenda.
Heic ſolùm moneo,
quod ſubdis tuam, & communem aliorum ſuppoſi­
tionem eſſe primæ Propoſitionis (ſeu ſuperioris Aſ­
ſumptionis) Galilei Antecedens, eſſe illam quidem
tuam, aliorumque ſuppoſitionem, ipſamque falſam,
ac impoſſibilem; ſed à Galileo tamen hypotheticè ſo­
lùm vſurpari, & Antecedens fieri, vt quid ex ea incom­
modi neceſſariò ſequatur, demonſtret.
Vnde &
quod ais, niſi aduerſus Chimæras, & Tragelaphos depugnet,
vides quonam ſenſu accipiendum ſit; & quod ſupereſt,
ipſe iam agnoſcis, an eius rationem merum eſſe Paralo­
giſmum probâris vllo argumento.
Quòd ſi tamen præoccupatus contrariis decretis animus
tuus, nondum clarißimam veritatis huius lucem plenè perſpicit,
ac penitùs agnoſcit, Concipe in triangulo ABC partes lineæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index