Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
121
121 (95)
122
122 (96)
123
123 (97)
124
124 (98)
125
125 (99)
126
126 (100)
127
127 (101)
128
128 (102)
129
129 (103)
130
130 (104)
< >
page |< < (141) of 376 > >|
165141LIBER VI. CAPUT VIII. verna et autumnalia ad orientem; cum enim praetenta luminibus, adver-
ſus ſolis impetus progrediens ad occidentem, efficit ea temperata ad id
tempus, quo opus ſolitum eſt uti.
Aeſtiva ad ſeptentrionem, quod ea
regio (non ut reliquae, quae per ſolſtitium propter calorem efficiuntur
aeſtuoſae) eo quod eſt averſa a ſolis curſu, ſemper refrigerata, et ſalubri-
tatem et voluptatem in uſu praeſtat.
Non minus pinacothecae (k), et
plumariorum textrinae, pictorumque officinae, uti colores eorum in opere, propter conſtantiam luminis immutata permaneant qualitate.
CAPUT VIII.
De aediſiciorum propriis locis, et generibus ad quascunque perſonarum
qualitates convenientibus
Cum ad regiones coeli ita ea fuerint diſpoſita, tunc etiam animadverten-
dum eſt, quibus rationibus privatis aedificiis propria loca patribus fami-
liarum, et quemadmodum communia cum extraneis aedificari debeant.
Namque ex his quae propria ſunt, in ea non eſt poteſtas omnibus intro-
eundi,niſi invitatis, quemadmodum ſunt cubicula, triclinia, balneae, cete-
raque, quae easdem habent uſus rationes.
Communia autem ſunt, quibus etiam invocati ſuo jure de populo poſſunt venire, id eſt veſtibula (a),
cava aedium (c), periſtylia (g), quaeque eundem habere poſſunt uſum.
Igitur his qui communi ſunt fortuna, non neceſſaria magniſica veſtibula,
nec tablina (d), neque atria (c), quod hi aliis officia praeſtant ambiun- do , quae ab aliis ambiuntur.
Qui autem fructibus ruſticis ſerviunt, in eorum veſtibulis ſtabula, tabernae; in aedibus cryptae’ horrea, apothecae,
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index