Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1fuerit, eo celerius elementa mouebuntur: ſine cuius medij di­
uiſione, & diſſectatione elementa nulla vmquam ratione mo­
uebuntur: quapropter per accidens elementa mouentur ad
medij ſcilicet diuiſionem, ac ſectionem: mouentur etiam
per accidens, quia ſine motu generantis, ſine motu illius, quod
impedimentum tollit, & ſine motu medij in partes diuiſi ele­
menta non mouentur: aguntur etiam per accidens, quia in
elementis nullus est motus, niſi quatenus illis accidit, aut extra
proprium locum ex aliena materia, vt generentur, aut violen
tiam paſſa, extra propria loca extruſa, ad ea vt ferantur, ſi­
ne quibus, aut omnibus, aut quibusdam, elementa nullo natu­
rali motu ciebuntur: hac ergo ratione, id est minus propriè ele
menta naturali motu cieri à ſe per accidens, non iniuria dice­
re poſſumus.
Elementa à ſe per ſe moueri, & eſt ſeptima pro­
poſitio.
Cap. XXXII.
ELEMENTORVM hanc eſſe naturam, vt à ſe non
tantum, per accidens vt nuper demonſtrauimus, sed &
per ſe moueri, nunc demonſtrabimus, & primo.
Omnis
motus naturalis ab intrinſeco principio primam ſui ortus ori­
ginem repetit.
Sed elementorum motus eſt naturalis: ergo eo
rumdem motus ab intrinſeco principio primam ſui ortus origi
nem repetit.
Hic motus non à materia naſcitur: quia ipſa,
cum non ſit in actu non mouet: ergo à forma, cuius est moue­
re, cum ſit actus libro ſecundo de generatione, & interitu par
ticula quinquageſimatertia; & tertio phyſicorum particula
decimaſeptima, ſed quod à propria forma mouetur, per ſe à ſe
metipſo mouetur: ergo elementa ea, per ſe à ſemetipſis mouentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index