Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1infimum lagenæ incluſum transferremus in
puriſſimum æthera, vel ſaltem in altiſſimi
montis, pura Caucaſi, verticem, ibique la­
genam expenderemus; deinde eiuſdem aquâ
plenæ pondus inueſtigaremus, tunc innote­
ſceret Ratio grauitatum aquæ & aëris in me­
dio illo leuiore.
Cæterum infimæ huius re­
gionis incolæ de aëris grauitate diſputantes,
non video, quid certi definire poſſint, neque
quos ſtatuant Rationum terminos.
LXXIV
Venti de­
ſcendentis
cauſa obiter
indicatur.
Gal. Abiret igitur in immenſum hæc di­
ſputatio, & certius nihil, vt opinor, depre­
henderemus, quod in rem noſtram faceret.

Quapropter præſtaret ijs, quæ veritati pro­
xima videntur, aſſumptis, progredi in eâ,
quam conſtitueramus, quæſtione.
Guld. Rectè mones, Galilæe. Sed præ­
ſtabit fortaſsè hæc in aliud colloquium reij­
cere; neque enim mihi per tempus licet apud
vos diutiùs eſſe, niſi poſthabito negotiolo,
quod me aliquantulum vrget, nec omnino
perire vellem.
Gal. Commodis tuis nos ſeruire oportet:
præterquam quod non hodie diem ſine line â
duximus.
Quare bonis auibus perge, quò te
negotia vocant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index