Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
161
161 (132)
162
162 (133)
163
163 (134)
164
164 (135)
165
165 (136)
166
166 (137)
167
167 (138)
168
168 (139)
169
169 (140)
170
170 (141)
< >
page |< < (136) of 184 > >|
165136 igitur ad caſtrametationem, dicemusq́; de ſitu, forma,
magnitudine, munitione, cõmoditate, &
ordine ipſius,
prout ex vſu erit.
Quòd ad ſitum attinet, dico, ſi caſtra
ſint in planitie, longè à collibus, neceſſariò debent
juxta ſe habere vel flumen, vel alias laudabiles aquas,
quæ commodè poſſint exercitum alere, necnon &
e-
quos:
debet etiam curari vt in proximo ſit lignatio ad
neceſſarios vſus exercitus.
Pabulum item ſit in vicinia
pro equis &
jumentis. Hæc enim non poteſt ſecum
deferre exercitus.
Quum hi commeatus in caſtra
erunt deportati, debent caſtra ita muniri vt hoſtis non
poſſit eos ſubripere.
Magnitudo & circumferentia
metationis non debet eſſe tam vaſta, vt non poſſint
facilè &
in promptu alij aliis ſuppetias ferre, vbi vſu
veniat, ſeſeq́;
inuicem tueri. Neque ſit ita exigua, vt
exercitus priuetur omnibus ſuis commoditatibus, &

plateis neceſſariis, vel pro acie inſtruenda, pro foro,
pro mercatoribus qui caſtra ſequuntur, &
aliis id ge-
nus.
Forma erit ea quæ à nobis deſcripta eſt, habita
tamen ſitus ratione.
In noſtra deſcriptione diſtinctæ
ſunt omnes regiones cum ſuis plateis, viæ per quas
exitur, &
Imperatoris tabernaculum: quæ omnia ſum-
ma facilitate declarantur.
Si accidat metati onem fieri
in loco montoſo, collibus referto, variè compoſito,
vallibus, præcipitiis, fluuiis, ſyluis, cauernis, &
aliis id
genus:
modò arte militari valeat noſter Imperator, ſitq́;
caſtrametandi peritus, magno adjumento illi erit talis
ſitus, ac cum minimo labore &
arte caſtra ſua fortiſſi-
mè muniet.
Sed in primis cauere debet, ne metetur
in loco, cui immineant colles vel juga, ex quibus fa-
cilè poſſint introſpici caſtra, &
cortinæ aggerum op-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index