Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 248 > >|
1angulus, ſeu conus obtuſior eſt, vis preſſionis major eſt, & hæc eò minor,
quò ille acutior; Sit autem centrum ſuperficiei FG canaliculo contentæ,
in quod aëris prementis conus incumbat, vides, ni fallor, quàm acu­
tus angulus futurus ſit; ac proinde vis preſſionis minor; quid mi­
rum ergo, ſi preſſio in AB prævaleat, ac proinde aqua ſupra FG aſ­
ſurgat?
Auguſtin. Quid verò fiet, ſi canaliculi ſegmentum ſũmpta FG, ſit minus
FE? an fortè aqua vi prædictæ preſſionis effluet per canaliculum?
ſi hoc
fieret, perpetuum motum haberemus.
Antim. Prævideram, te in hunc ſcopulum impacturum; nempe, in­
quis, ſi aqua per canaliculum majore vi preſſionis vigente in AB, aſſur­
58[Figure 58]
git in DE, haud dubiè ſi reſcindatur ſegmen­
tum canaliculi ME, effluet per os ML, cum
eadem vis preſſionis aplicata ſit in in AB; ſed
reverà non effluit ex ML ; & hoc eſt alterum
experimentum; cùm tamen alioquin iuxta com­
munes Hydraulicæ regulas faciliùs ſit effluere
ex ML, quàm in DE attolli; ratio eſt, quia vt
in centrum baſis AB aëris preſſio incumbit,
ſecundùm angulum, ſeu conum maximè obtu­
ſum, ita in baſim DE, vel in baſim ML, reſecto
ſegmento canaliculi ME, ſecundùm æqualem
angulum incumbit; quid mirum ergo, ſi neutra preſſio prævaleat?
At
verò ſi non reſcindatur ſegmentum ME, incumbit in centrum baſis
ML, ſecundùm angulum acutum, cujus baſis eſt DE, & latus recta ducta
à D, ad centrum ML.
Vnde preſſio in AB omnino prævalet.
Chryſoc. Sed infra, preſſio in AB ſemper major eſt preſſione in ML ;
etiam reſecto ſegmento ME; nempe vt aëris preſſio incumbit centro
baſis AB, idque in reliquis punctis ſecundùm æqualem preſſionis angu­
lum, ſeu conum, item in ſingula puncta baſis ML, ſecundùm æqualem
priori angulum, refecto ſcilicet ſegmento ME; igitur preſſiones ſunt,
vt baſes; initur baſis AB, quæ longè major eſt prævalet; igitur ſi tua
preſſionis ratio ſubſiſteret, aqua ex ML omnino efflueret; non effluit ta­
men, vt fateris vltrò.
Antim. Acutè omnino paralogizas; vt enim gravitatio aquæ con­
tentæ in canali AC, exerit tantùm ſuam vim, attollendo cylindrum IG,
ad libellam vſque, ſecundùm cylindrum æqualem IG, vt ſupra oſten­
ſum eſt; ita vis preſſionis baſis AB exeritur, attollendo aquam per ca­
naliculum ſecundùm baſim æqualem ML, vbi autem aqua elevata eſt in
ML, æqualis incumbit preſſio vtrimque, ſcilicet in baſi ML, & ipſi æqua­
li aſſumptæ in AB; ſi verò aquæ ſuperficies ſupponatur in FG, haud
dubiè minor eſt preſſio in FG, quàm in ML ; igitur quàm in æquali
ML aſſumptæ in AB; igitur hæc prævalet; vnde aſſurgit aqua ex FG
in ML: cogita quæſo duci totidem cylindros parallelos deorſum præ­
ſciſa gravitatione, ex ſingulis punctis baſis AB, quibus totidem preſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index