Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Ex alio atque alio lucem iactare subortu
Et primum quicquid flammarum perdere semper;
Inviolabilia haec ne credas forte vigere.

Denique non lapides quoque vinei cernis ab aevo,
Non altas turris ruere & putrescere saxa,
Non delubra deum simulacraque fessa fatisci,
Nec sanctum numen fati protollere finis
Posse neque adversus naturae foedera niti ?

Denique non monimenta virum dilapsa videmus
Quaerere proporro sibi cumque senescere credas?

Non ruere avolsos silices a montibus altis?

Nec validas aevi vires perferre, patique
Finiti?
neque enim caderent avolsa repente,
Ex infinito quae tempore pertolerassent
Omnia tormenta aetatis privata fragore.

Denique iam tuere hoc circum, supraque; quod omnem
Continet amplexu terram; quod procreat ex se
Omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta;
Totum nativum mortali corpore constat.

Nam quodcumque alias ex se res auget, alitque;
Deminui debet, recreari cum recipit res.

Praeterea si nulla fuit genitalis origo
Terrarum, & caeli; semperque aeterna fuere:
Cur supera bellum Thebanum, & funera Troiae
Non alias alii quoque res cecinere poetae ?

Quo tot facta virum totiens cecidere ?
neque usquam
Aeternis famae monumentis insita florent ?

Verum, ut opinor, habet novitatem summa, recensque
Natura est mundi, neque pridem exordia cepit.

Quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur;
Nunc etiam augescunt: nunc addita navigiis sunt
Multa: modo organici melicos peperere sonores.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index