Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
ſpatio tredecim ſecundorum tomporis da­
bit 144 libras.
Quoniam autem in una hora,
ſeu in 60. minutis primis, hoc eſt, in 3600
minutis ſecundis, tredecim ſecunda con­
tinentur ducenties ſeptuagies ſexies, rema­
nentque 12/, ſive (facilioris calculi gratia)
ducenties ſeptuagies ſepties; ſi 144 libras,
quas tredecim ſecundis dat tubus EDB,
multiplices per 277, fient ferè 39888. li­
bræ, quas horæ ſpatio fundit tubus EDB.

Inveniatur iam inter 64, altitudinem nem­
pe tubi ADB, & inter 4, altitudinem ni­
mirum portionis EDB, media proporti­
onalis 16.
Quoniam igitur per Propoſit.
VIII. præcedentem, aquæ quas tubi ADB,
& EDB ſemper pleni, eodem tempore
fundunt, ſunt in ſubduplicata ratione eius
quam habent altitudines ADB, & EDB;
erit aqua quam horæ ſpatio dat tubus
EDB, ad aquam quam eodem tempore
dabit tubus ADB, ut 4 ad 16, ſeu ut 1 ad 4.

Itaque ſi fiat, ut 1 ad 4, ita 39888 (tot enim
aquæ libras iam oſtendimus horæ ſpatio
dare tubum EDP) ad alium numerum,
nempe ad 159552, quot hic continet vni­
tates, tot aquæ libras horæ ſpatio dabit tu­
bus ABD ſemper plenus, lumen habens
digitale, altitudinem pedum 64; atque
adeo tubus prædictus implebit horæ ſpa­
tio ciſternam capacem librarum
aquæ 159552.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index