Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1AC non iam spatij parteis æqualeis deſignare, ſed temporis.
Tunc ex tuis, & Galilei principijs facilè agnoſces velocita­
tem in E, hoc eſt in fine ſecundi temporis acquiſitam, veloci­
tatis in D acquiſitæ duplam eſſe, perpetuóque
36[Figure 36]
velocitates, & tempora in eadem eſſe ratione.
Hoc autem conſtituto, tuis ego, & Galilei
armis ita aduerſum te inſurgo.
Et verò opperior.
Si velocitatis incrementa tempori bus æqua­
libus acquiſita eam inter ſe rationem obſerua­
rent, quam tempora, neceſſariò ipſæ quoque
velocitates perpetuò eſſent inter ſe, vt tempora,
eſſetque, exempli gratiâ, velocitas duobus temporibus æquali­
bus acquiſita velocitatis primo tempore acquiſitæ dupla.
Scilicet iſta tibi eſt hypothetica Propoſitio. Aſſum­
tio ſequitur.
At quoties velocitas quælibet alterius eſt dupla, neceſſe eſt,
vt eodem, aut æquali tempore à velocitate dupla ſpatium
decurratur duplum eius, quod percurritur à velocitate ſubdu­
pla.
Concluſionem ſubtices; nam quod ſequitur eſt
quaſi Subſumptum.
Quæſo te verò, ecquam nam
poſſes exinde deducere, conſtante Syllogiſmo ex ter­
minis quatuor; neque tertio termino, vt decuit in hy­
potheſi, vnà cum Propoſitionis aut antecedente, aut
conſequente aſſumpto.
Huiuſmodi enim videtur
fuiſſe debere Aſſumptio.
At quoties velocitas quælibet est alterius dupla, velocita­
tis incrementa temporibus æqualibus acquiſita eam inter ſe
rationem obſeruant, quam tempora.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index