Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1
PROPOSITIO SECVNDA.
Si remi manubrium motu proprio, & nauigium, æqualia
ſpatia pertranſierint, fieri non poterit, vt palmula mo­
ueatur: ſed veluti centrum immota manebit.
Esto iterum remus A C, manubrium A, ſcalmus B: tantum autem ſpa­
tium conficiat nauigium; quantum motu proprio A. Dico, quod C,
remi palmula immota manebit.
Nam ſi a loco ſuo dimota fuerit:
ſpatium igitur permeet C D, ad poſteriora: quo quidem decurſo,
remus A C, poſitionem rectitudinis habeat F D, ſcalmus itaque B, tranſlatus
erit in G.
Excitetur autem à puncto B, in vtramque partem linea E B R, ad
93[Figure 93]
rectos angulos ſuper B G, & à puncto A, recta A H,
ſuper D F: itemque à puncto E, recta C E, ſuper
E R; ipſarum verò rectarum linearum E R, &
A H, ſectio ſit in K, ſed C F., & D F, ſit in Z, & quo­
niam A K, id ſpatium eſt, quod motu proprio re­
mi manubrium permeauit, curuilineo enim re­
ſpondeat A R, recta autem B G, id ſpatium eſt,
quod nauigium confecit: ipſæ igitur rectæ lineæ
H K, & B G, æquales erunt.
Atqui in duobus æqui­
angulis triangulis E B C, & B A K, vel per 26.
propoſitionem primi Euclidis, vel 4. 6. æquales
eſſe concludes A K, & E C, rectas lineas: quapro­
pter æqualis erit E C, rectæ B G, per communem
ſententiam: eidem autem B G, æqualis eſt E Z,
in parallelogrammo, per 34. propoſitionem ip­
ſius primi libri: æqualis igitur erit recta E Z, re­
ctæ E C, pars toti, quod eſt impoſſibile.
Et pro­
pterea immota manebit palmula C, quod erat à
nobis oſtendendum.
PROPOSITIO TERTIA.
Si remi manubrium motu proprio duplum confecerit ſpa­
tium, quàm nauigium, tantum prouehetur ea remiga­
tione nauigium, quantum palmula retroceſſerit.
Remus enim incipiente motu poſitionem habeat A C, deſinente
verò rectitudinis ſitum F G. ſcalmus igitur B, propter nauigij
motum, ſpatium conficiet B D.
Excitetur à puncto B, in vtramque
partem perpendicularis E Z, in quam veniant a punctis A, & C,
ad rectos angulos rectæ lineæ A E, & C Z: ſpatium autem A E, à manubrio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index