Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 ille leonis obesset et horrens Arcadius sus?
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
hydra venenatis posset vallata colubris?

quidve tripectora tergemini vis Geryonai
...
tanto opere officerent nobis Stymphala colentes
et Diomedis equi spirantes naribus ignem
Thracis Bistoniasque plagas atque Ismara propter?

aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
asper, acerba tuens, immani corpore serpens
arboris amplexus stirpem quid denique obesset
propter Atlanteum litus pelageque sonora,
quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?

cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
sei non victa forent, quid tandem viva nocerent?

nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.

at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
atque pericula tumst ingratis insinuandum!
quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
sollicitum curae quantique perinde timores!
quidve superbia spurcitia ac petulantia?
quantas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index