Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (151) of 361 > >|
165151SECTIO OCTAVA.
§, 18. Omnia hæc principia, quæ hactenus adhibuimus, facile ut
jam dixi extenduntur ad vaſa, quæ finitam ratione foraminum habent am-
plitudinem;
Poteſt autem eorum veritas alio etiam modo admodum diverſo
evinci, uti oſtendam, cum ad hydraulico-ſtaticam pervenero, quia altero il-
lo demonſtrandi modo preſſiones fluidorum in ſingulis vaſis partibus magis
fiunt perſpicuæ;
differunt autem horum fluidorum regulæ ſtaticæ vehemen-
ter à legibus, quæ fluidis ſtagnantibus debentur.
Cæterum habent hæc ſuam utilitatem ad machinas hydraulicas recte
perſpiciendas;
neque enim ſatis ad hæc attenti fuiſſe videntur artifices: da-
bitur autem occaſio de iis uberius diſſerendi in ſequenti ſectione, ubi cal-
culum ponemus, quantum vis in propellendis aquis adhibitæ perdatur à
tranſitu aquæ per plura foramina, oſtenſuri ſimul remedia adhibenda, ut illud
virium detrimentum, quantum fieri poteſt, diminuatur.
Prius vero alia quæ-
dam vaſa compoſita in hâc Sectione conſiderabimus, quam ad hæc deſcen-
damus.
§. 19. Fit aliquando, ut vaſa juxta ſe poſita aquas unum ex altero re-
cipiant effluxuras demum ex ultimo.
Hoſce vero motus jam exemplo illuſtra-
bimus.
Propoſitum fuerit vas cujuſcunque formæ A G M B (Fig. 41.) quod
11Fig. 41. nova aquarum affuſione conſtanter plenum conſervatur uſque in A B.
Ex eo-
dem interim vaſe fluidum tranſire intelligatur per foramen M in aliud vas con-
tiguum B M N C &
ex hoc rurſus in aliud C N R D per foramen N & ſic porro,
donec tandem aquæ in aërem ejiciantur, quæranturque loca ſuperficierum H L,
P Q, &
c. poſtquam fuerunt ad ſtatum permanentiæ reducta. Quæſtio autem
ſic ſolvetur.
Perſpicuum nempe eſt ex eo, quod ſuperficies A B, H L, P Q, & c. in eo-
dem loco permanent, aquas iis tranſire per foramina M, N, R velocitatibus, quæ
debeantur altitudinibus B H, L P, Q R, ſi modo tranſitus aquarum per unum fo-
ramen non acceleret earundem fluxum per foramen proximum, quod certe non
fiet, niſi expreſſe opera detur, ut id aliquantum fiat.
Præterea vero conſiderandum
eſt, velocitates aquarum per foramina transfluentium reciproce eſſe forami-
nibus proportionales, quia in ſtatu permanentiæ eodem tempore eædem aqua-
rum quantitates per fingula foramina trajiciuntur.
Ex iſtis intelligitur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index