Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 303 > >|
1ciendus eſt. Cum igitur vtrobique iuxta ſenſum explica­
tum conſonent reliqua verba, viſque argumenti non aliter
appareat, quàm quo expoſuimus modo, ſecluſo omni con­
tentionis pruritu, nullus ambigendi locus relinquitur de
mente Ariſtotelis in his, quæ illum interpretando retuli­
mus.
Quæſtio Decimaquarta.
Cvr eiuſdem magnitudinis lignum faciliùs
genu.
frangitur, ſi quiſpiam æquè deductis
manibus extrema comprehendens fregerit,
quàm ſi iuxta genu: & ſi terræ illud appli­
cans pelle ſuperimpoſito, manu longè didu­
cta confregerit, quàm propè?
An quia ibi
quidem genu centrum eſt, bìs verò ipſe pes.
Quantò autem
remotiùs à centro fuerit, faciliùs mouetur quodcunque.
Mo­
ueri autem quod frangitur, neceſſe est.
COMMENTARIVS.
Qvoniam fracturus quiſpiam manibus, ac ſimul ge­
nu, aut pede aliquod lignum, dupliciter poteſt ad
hoc præſtandum ſe gerere; nempe vel æquè dedu­
ctis manibus extrema ligni comprehendens, genuque aut pe­
de circa medium tanquam fulcimento adhibito, illa ad ſe
retrahendo: vel manibus non niſi iuxta genu àc prope me­
dium vtrinque admotis, vtrunque ipſius ligni dimidium in­
clinando: Quærit hic Ariſtoteles, cur facilius priori, quàm
poſteriori modo ſequatur præruptio, etiam ſi eiuſdem ma­
gnitudinis ſit lignum, eademque virtus in fractione adhibea­
tur.
Idemque contingat ſi humi lignum ipſum ſubſternatur
pedeque circa medium ſuperimpoſito, manus ad tollendum
ſurſumque curuandum alterum, vel vtrumque eius extremum
admoueatur, vt ſcilicet quò longius à pede lignum com-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index