Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 1055 > >|
1
B
C
a 5. Met.
b 5. Seque
lib. Pερὶ­
ἑρμην
.
D
E
F
a 2. de An.
T. 67.
G
H
A
Quemadmodum ſe habeat motus ad efficiens & materiam; vbi verum genus motus aſſignatur. Cap. IX.
EX his quę narrata ſunt hactenus, propemodum eſſentia motus inuenta eſt. verùm ad ipſam pęni­
tus abſoluendam non erit importunum, ſi & id in pręſentia conſideremus, cùm motus ſit quidem
ab agente, ſed in patiente, quod verò eſt ab agente ſit actio, quod autem in patiente ſit affectio, ſiue paſ­
ſio, quemadmodum actio & affectio ſe habeant, cum ad agens & patiens, tum etiam ad motum: explora­
to enim generis ipſius ingenio, facilius adipiſcemur eſſentiam partium ſubiectarum.
Porrò Latinis noſtris ea
vox actio fuit cauſſa deceptionis; quippe qui exiſtimarint omnem quod ea voce comprehenditur, ab aliquo
pendere, tanquam ab efficiente principio: ſed quod ipſi verte ſunt actionem, apud Gręcos variis nominib.
ſignificatur; interdum nomine ſecundę entelechię, nonnunquam energię, 3. Phyſ. nomine factionis exprimitur
aliquando praxeos huic oppoſita perpeſsio eſt, quam a proprio nomine πάθησίν appellari video, cum cętero­

qui πόινμα & πάθος ſint fines, illud quidem τῆς ποιήσεως, hoc autem τῆς παθήσεως, & hęc aliquid
factum, & quod iam ſit exprimunt, illæ verò progreſſum & veram.
Sed vt variæ ſunt earum vocum notiones
apud Gręcos, ita ſequitur, vt apud nos actio vox ambigua reddatur.
Nanque & nomine entelechię & ener­
gię non ſolum id quod pendet vt ab efficiente ſignificatur, ſed id quod proficiſcitur vt à forma.
non eſſe aut
eundem vtriuſque efficiendi modum intelligetur poſteà.
Quin etiam entelechia & energia referuntur ab Ariſt.
ad ſenſum & mentem quę vtraque ponit ipſe in eo, quod eſt pati: cum efficere ſit rerum obiectarum quae ſui formam

facultatib. ſentienti & intelligenti incutiunt; ſiue vt efficientia, ſiue vt fines alias dicetur.
Omnino verò
duo illa nomina accommodantur ad eas functiones quae momento temporis obeuntur quas Latini actiones immanentes
appellare ſolent, quia non tranſeant ab vno ſubiecto ad alterum quod ſanè ipſis hactenus concedatur.
Nanque
illud prorſus exiſtimo falſum quod accipiunt, etiam ſi tale genus actionis in eodem ſubiecto maneat; in eo
duo reperire principia: alterum à quo producatur, tanquam ab efficiente, atque alterum in quo efficiatur, tanquam
in ſubiecto.
nos enim infrà ſumus oſtenſuri eam eſſe proprietatem quae conſequitur formam, quatenus forma eſt.
Nam quae nulla detur eiuſmodi actio intrinſeca non facilè conceſſerim. verum hęc poſteà, ſed nos hîc factionem
habemus, ea verò πόιησϊς eſt quae propriè permanat ab efficiente, & inducitur in patiens, cum ſit re ipſa
eadem cum paſsione, ſolum ab ea ratione diſtincta non aliter atque a cenſus & diſcenſus in eadem ſcala; ſunt enim
eædem vtręque.
cum forma quę proficiſcitur ab efficiente in materiam: ideò ſicut materia, cum ſit ſola potestas, non
deducitur in actum, niſi per actum & ab actu; nec efficiens efficit niſi ſubijciatur id quod eſt potestate, quatenus
huiusmodi, ſic forma hęc in actu eſt in efficiente, poteſtate autem in materia.
verùm efficiens agere non dicitur,
neque pati ſubiectum, neque illa actio, aut paſsio nuncupari debet, niſi dum tranſmittitur ab efficiente, & pa­
tienti conicatur: antequam enim conicetur materię eſt actus primus ſolus vt caliditas in igni, quin non habeat,

qd comburat.
actus aut primus nil eſt aliud, forma ipſa, ſiue ſubſtantię, ſiue accidentis, hîc nihil refert.
Et quam conicatur proptercontrarium, quod ineſt in materia, per quoſdam gradus, nec tota ſimul, & in tempore aliquo
ob id talis actio reapſe motus eſt Cęterùm, cum alij conicetur, & ab alio recipiatur; dum adhuc ab efficiente
transfunditur, degenerat in paſsionem.
Ob hęc igitur motus ſimul eſt actio quidem, vt ab agente & mouen­
te
; paſsio verò, vt in eo quod patitur & mouetur, eſt autem paſsio non ſimpliciter; modò fuerit ſecundum na­
turam
, cum per motum ſemper aliquid perficiatur, ſed quam hęc perfectio non potest aduenire, niſi abijciatur
anterior forma.
Cùm ergo actio ſit ab agente, eadenque ſit in patiente, vtrunque verò compleat rationem
motus efficitur, vt motus ſit in eorum genere quae ſub eandem rationem cadunt: continet enim duas habitudines,
ſiue, vt iſti dicunt, reſpectus: quanuis etiam exiſtimen eas non eſſe ſimplices, verum vtraſque compoſitas: quin
quidem habitudo ad agens abſoluitur per formam: agit enim hoc per hanc formam: & actio eſt huius formę pro­
greſſus ab hoc, ita & habitudo ad patiens: propterea quae illius actus eſt ſecundum aliquod praedicamentum.
ſed cum
ea ſolum efficiat prædicamentum ſeparatum quę eſt ad agens; et enim ea quę eſt ad patiens interna eſt, neque
affert rationem habitudinis; idcircò tanquam actio rationem afferet eorum quę ſunt ad aliquid; vt paſsio non
diſtinguetur à re quę per motum comparatur.
Ab his quę demonſtrata ſunt, patet naturam motus non eſſe

ſimplicem quandam eſſentiam, ſed è variis conſtare primordiis & elementis, ſecum ſanè ſubiecto coniunctis
ratione verò ſeparatis.
Quapropter ad diuerſa prędicamenta refertur, licet non ad omnia illa pertineat ęqua­
liter: verùm ad quędam obliquè, ad alia verò in recto.
Nanque ſi conſideretur ſecundum materiam: quia conti­
netur
in eo prędicamento, cuius eſt ea ipſa forma qua terminatur, eſt ſanè in eodem praedicamento, verun­
tamen vt aliquid eius nimirum actus quidam imperfectus, & vt dici ſolet, via, non vt genus, aut ſpecies
quę in prędicamento collocantur in recto.
cum etiam conſideretur ſecundum formam, atque vt fluxus quidam,
etiam fluxus ille duo notat, & profectum in ea forma, & aliquam eius partitionem: ſi partitio ſpectetur, pn­
ſefert
certè ſpeciem quanti: nihilominus affirmare non auſim, ipſum eſſe quantum; ſed cauſſam partitio­
nis aduertendam eſſe puto quam dicimus eſſe ſubiectum, ſiue quatenus quantum, vt ſpatium in motu qui eſt
ad locum, ſiue etiam propternaturam materię, quam per gradus quoſdam audiemus eſſe partibilem, quibus contingit
vt nunc remota ſit, propinquior alias, & demum proxima & vltima.
Proinde vniuerſa partitionis atque
inde quantitatis ratio proficiſcitur à ſubiecto, & eſt per accidens.
Altera autem ratio fluxus à forma fluen­
te, meo quidem iudicio, non diſcrepat, niſi ſola ratione, neque aliter, atque albedo quę eſt in homine, ab homine
ipſo albo diſtinguatur: ideoque.
etiam ſi motus, vt fluxus cogitetur, haud inficiabor & ita eſſe cone ad vnum;
vnde probabile eſt etiam inter fluxus talem eſſe ordinem, qualis eſt inter formas fluentes, quae ſi fluxus ipſius
rationem ſpectes quo videtur extentio quędam ſignificari; profectò etiam eſt ad vnum, quia pręfert vel gradus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index