Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
161
161 (155)
162
162 (156)
163
163 (157)
164
164 (158)
165
165 (159)
166
166 (160)
167
167 (161)
168
168 (162)
169
169 (163)
170
170 (164)
< >
page |< < (159) of 760 > >|
165159LIBER VII. tiones non ſint, nec ipſorum ſit generatio, nec alteratio o-
mnino, patet circa habitus, alter ationes nõ eſſe.
At uerò neq;
circa uirtutes animi, uitiaq́; , alterationes eſſe uidentur: uir-
tus nãq;
perfectio quædã eſt, unũquodq; enim maximè tum
eſt perfectũ, cùm propriã uirtutẽ eſt cõſecutum, et maximè
ſecundum naturam:
ſicut circulus tum maximè ſecundùm
naturã eſt, quando maximè circulus eſt.
Vitium uerò, cor-
ruptio eſt horum atque remotio.
Fit igitur cùm aliquid
alteratur, uirtutis acceptio, uitijq́;
deiectio: neutrum tamen
horũ eſt alteratio.
Alterari autẽ aliquid deinde patet: nam
uirtus quidẽ, aut affectuũ eſt uacuitas, aut corundẽ medio-
critas quædã:
uitium autẽ aut eſt omnis affectuũ concitatio,
aut eſt perturbatio urituti contraria.
Atque omnino fit, ut
uirtus morum in uoluptatibus, doloribusúe conſistat:
uolu-
ptas enim aut cùm agimus, aut cùm recordamur, aut cùm
ſper amus effici ſolet.
Atque ſi cùm agimus prouenit, ſenſus
eſt cauſa:
ſi cùm recordamur, aut ſperamus ab ipſo rurſus
efficitur:
afficimur enim uoluptate aut recordantes ea, quæ
nos delectarunt, aut ſperantes euenire ea, quæ nos afficient
uoluptate.
Atquineq; ad partẽ intellectiuã animæ, altera-
tio accommodatur:
ſciens enim maximè ad aliquid dicitur.
Hoc autẽ ita eſſe perſpicuum inde fieri poteſt:
per nullam
nanq;
potentiã motus fit in nobis ſcientia, ſed prius aliquo
orto:
experientia nanq; particulariũ, ſcientiã uniuerſalem
conſequimur.
At neq; ipſa operatio generatio eſt, niſi uiſio
nem, tactumúe, generationes quiſpiam dixerit:
tale eſt enim
ipſa operatio.
Acceptio autem à principio ſcientiæ, non eſt
generatio, nec alteratio:
ex eo nanque quia perturbationes
ſedantur, atque tranquilla fit anima, ſciens quiſpiam, atque
prudens euadit.
Quemadmodum igitur cùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index