Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
161
161 (124)
162
162 (125)
163
163 (126)
164
164 (127)
165
165 (128)
166
166 (129)
167
167 (130)
168
168 (131)
169
169 (132)
170
170 (133)
< >
page |< < (128) of 525 > >|
165128Comment. in I. Cap. Sphæræ eiuſdem. Cæterum & hæc obiecto idem, quod prior, aſſumere videtur, nimi-
rum detectas terræ partes ad vnum hemiſphærium, rectas vero ad alterum ſpe-
ctare, quod uerum non eſt, vt diximus.
Reſpondemus igitur, partes detectas eſ-
ſe quidem minus graues ſimpliciter, propter cauſas dictas, quæ abſque dubio
11Solutio o-
biectionis.
minuunt earum grauitatem;
at vero, quoniam aer incluſus, & calor Solis in-
ſenſibilem fere partem illarum penetrant, ſi ea cum tota profunditate terræ
cõparetur, (uix enim ad unum, aut alterum milliare ea penetratio pertingit,
cum tamen tota profunditas terræ complectatur miliaria 3579, &
amplius, vt
ad finem huius cap.
dicemus.) extantq́ue in ipſis immenfi, & plurimi montes, ac
rupes, item in partibus contectis innumeræ pene inſulæ reperiũtur, quæ ſupra
mare eminent ſcopulis etiam altiſſimis præditæ, tota denique terra referta eſt
aquis, ut conſtat experientia, cum vbiuis locorum, effoſſa terra, aquæ reperian-
tur;
efficitur, vt partes detectæ, vnà cum contectis, addita etiam aqua maris,
quę ſupra partes contectas extenditur, ita librentur, &
quaſi compenſetur om-
nium partium grauitas, vt centrum grauitatis vtriuſque elementi, terræ uide-
licet, &
aquæ, ex æquo diſtet à ſuperficie ipſorum: quemadmodum re ipſa di-
ſtat, vt ſupra pluribus experimentis demonſtrauimus.
Neque uero obſtat, quòd
ſuperficies terræ ſit aliquantò altior ſuperficie maris, ut ſupra diximus, quò
minus centrum grauitatis ab vtraque ſuperficie æquali diſtantia recedat.
Is
enim exceſſus perexiguus eſt comparatione tantæ magnitudinis, vt merito am-
bæ ſuperficies æqualiter diſtare à centro dici poſſint, ſi ſenſum conſulamus, qui
aquam eiuſdem eſſe altitudinis cum terra iudicat, licet præciſe, ac Geometrice
loquendo hoc verum non ſit.
Ex his quoque diſſoluitur argumentum illud,
quod ſupra contra auctores oppoſitam partem noſtræ ſententiæ defendentes af
ferebamus;
Nempe, ſecundum illos, plura debere milliaria vni gradui correſpõ
dere in mari, quàm in terra, quandoquidem altius illud, quàm terram, faciunt,
ac maius:
Poterat enim nunc idem argumentum in nos torqueri, quippe cum
terram nos altiorem ſtatuamus, quàm aquam;
ex quo eſſici videtur, plura mil-
liaria vni gradui terreſtri reſpondere, quàm marino.
Diſſoluitur, inquam, hoc
argumentum in nos contortum, quoniam iſte exceſſus altitudinis terræ ſupra
altitudinem maris, quem ponimus, nullius eſt momenti, ſed omnino inſenſi-
bilis.
Vnde aduerſus nos nihil concludit: At uero contra aduerſarios maximã
habet vim, cum ipſi ponant aquam multis partibus terra maiorem, nimirum in
deculpa proportione, Ex quo neceſſario conſequitur, plura eſſe milliaria in vno
gradu ſuperficiei maris, quàm in gradu terreno.
TERTIO poterit quiſpiam iudicio ſenſus innixus in nos inſurgere, hac
223. Obiectio, ratione.
Quonam modo fieri poteſt, vt vnus globus efficiatur, ex terra, & aqua,
cum neque terra, neque aqua rotunda videatur eſſe?
Quando enim quis ſum-
mitatem alicuius montis conſcendit, vnde magnã terræ planitiem, marisq́;
ſu-
perficiem cõſpiciat, tam mare, quam terra plana a ſenſu iudicatur, &
nullo pa-
cto rotunda:
præcipueq́; de terra difficultas eſſe videtur, propter tot ingentis al
titudinis montes, &
miræ profunditatis valles. Accedit etiam, quod Sol quan-
do oritur, uel occidit, videtur à ſuperficie terræ ſcindi ſecundum lineam recta:
igitur terra plana exiſtit. Idemque dicendum eſt de mari. Nam ſi terra, & ma-
re eſſent rotunda, abſcinderent vtique à Sole exoriente, &
occidente partes
curuas, &
non rectas: Quemadmodum videmus Lunam, quoniam rotunda eſt,
&
ſphærica, in eclipſi Solis, auferre ex Sole partes curuas, non autem rectas.
33Solutio
obiectionis
Huic tamen obiectioni occurrendum eſt.
Senſum noſtrum in hoc mitrum in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index