Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Table of figures

< >
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
< >
page |< < (142) of 347 > >|
166142 tranſire per H, adſcriptum eſſe Ellipſi ABCO, & Ellipſeos contingentem
EF circulum quoque contingere, ſed huius verticem G, cadere vltra Elli-
pſeos verticem B, cum ſit DE, vel DG maior DB, quare circulus ex 1188. h. erit Ellipſi ABCO circumſcriptus.
Quod erat vltimò demonſtrandum.
2261. h.
THEOR. XLVIII. PROP. XCIII.
Si Parabolen, vel Hyperbolen, aut Ellipſim circa maiorem axim
quotcunque rectæ lineæ ad eaſdem axis partes, præter verticem
contingant, quibus à tactibus ductæ ſint perpendiculares axi occur-
rentes:
ipſæ, quò magis contactuum puncta à maioris axis vertice
diſtabunt eò maiores erunt.
E contra: ſi Ellipſis fuerit circa minorem axim, huiuſmodi per-
pendiculares ſemper decreſcent, quò magis earum contactus à mi-
noris axis vertice remouentur.
SIt AB Parabole, vt in prima figura, vel Hyperbole, vt in ſecunda, aut
Ellipſis circa maiorem axim BR, vt in tertia, vel circa minorem, vt in
quarta, quas ſectiones duæ rectæ AE, DF ad eaſdem axis partes, &
in Elli-
pſi in eodem quadrante BLM ad duo quælibet puncta contingant, præter
verticem B, quibus erectæ ſint perpendiculares AC, DG axi occurrentes
in C, G.
Dico primùm in Parabola, & Hyperbola, ac in Ellipſi tertiæ figu-
ræ interceptam perpendicularem AC ex puncto A, remotiori à vertice,
maiorem eſſe perpendiculari DG ex puncto D propinquiori.
1. Nam, in ſingulis figuris, cum anguli CAE, GDF ſint duo recti, & con-
tingentes AE, DF cadant extra ſectionem, &
ſi concipiatur iungi recta AD,
ipſa cadat tota intra ſectionem, anguli,
quos eadem A D conficiet cum perpen-
dicularibus A C, D G, minores erunt
131[Figure 131] duobus rectis, quare ipſæ conuenient
ſimul ad partem axis, vel vltra, vel inter
contactus, &
axim.
2. Iam, ducta D I parallela ad AH, ſiue
axi perpendiculari, cum in Parabola pri-
mæ figuræ ſit CH æqualis G I, 3335. pri-
mi conic.
enim eſt dimidium recti lateris, &
4490. h. maior D I, erunt quadrata ſimul C H,
AH, ſiue quadratum AC, maius qua-
dratis ſimul G I, D I, ſiue quadrato DG,
hoc eſt linea AC maior DG.
3. In Hyperbola verò ſecundæ figuræ ſumpto eius centro L: cum L H
ad H C, itemque L I ad I G, vt tranſuerſum latus ad rectum, erit L H 553. Co-
roll. 90. h.
H C, vt L I ad I G, &
permutando L H ad L I, vt H C ad I G, ſed eſt L H
maior L I, ergo, &
H C, maior I G, eſtque H A maior I D, quare

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index