Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1ſionis coni incumbunt; itemque ex baſi ML ; pares certè cum paribus
contranituntur, ſinguli ſcilicet cylindri cum ſingulis; igitur neutra pars
prævalet, ſi verò non reſcindatur ſegmentum ME, equidem ſinguli
cylindri ducti ex ſingulis punctis baſis ML pugnant cum ſingulis ductis
ex baſi AB, hi tamen victores ſunt; quia fortiores; cùm ſingulis vis
preſſionis ſecundùm majorem conum, vel angulum incumbat; igitur
quamvis alioquin anguſtiſſimus ſit canaliculus, ſi tamen ſupra libellam
AG non producatur, par vtrimque eſt vis preſſionis; ac proinde
neutra pars prævalet; vnde, ni fallor, tuus ille paralogiſmus ſolutus
manet.
Auguſtin. Ex dictis rectè deduco, aquam attolli altiùs in longiore, ca­
naliculo; nempe in longiore, angulus preſſionis acutior & minor eſt,
quàm in breviore v. g. angulus DFE, minor eſt angulo DME, vt
patet.
Antim. Hoc erat tertium experimentum; aqua enim in canaliculis
longioribus tantulùm immerſis altiùs aſſurgit: & niſi nimiæ obſtarent
anguſtiæ, per quas ſine aliqua vi aqua traduci nequit, ad quamcumque
certè altitudinem aqua aſſurgeret.
Auguſtin. Prudenter occurriſti inſtantiæ, quam tibi facere meditabar;
alia tamen longè difficilior ſeſe mihi objicit ; cùm enim ſinguli preſſionis
cylindri ſingulis contranituntur; perinde eſt, five laxior ſit canaliculus,
ſive anguſtior, quod tamen experimentis repugnat, cùm per canalicu­
lum anguſtiorem longè altiùs humor aſſurgat.
Antim. Haud inficior, difficultatem à te propoſitam eam eſſe, quæ in­
genio tuo digna eſſe videatur; quam tamen, ni fallor, ſatis facilè ſolvo:
nempe aër preſſus majorem vim non imprimit ſuperficiei majori AB
quàm minori DE; Cogita diſoum ligneum, quo premitur ſuperficies A
B, motu vt vnum, itemque alium minorem, quo premitur ſuperficies DE,
motu vt vnum; certè vterque æqualem vim imprimit ſuperficie, DE &
AB; licèt enim alter major ſit, & majorem ſuperficiem premat; quia
tamen idem aër compreſſus circumfuſus vtramque æquè premit, æqua­
lis ſemper preſſionis effectus ſequitur, id eſt, ejuſdem quantitatis aquæ
elevatio; cæteris tamen paribus: vbi enim hæc elevata eſt, & ab eadem
vi premente ſuſtinetur, nullus alius effectus illi competit, cùm tota in
eo exeratur; dixi cæteris paribus, id eſt, ſuppoſita eadem proportione
preſſionis aëris incumbentis ſuperficiei canaliculi, ſi enim propter bre­
vitatem canaliculi prædicta proportio creſcat, vel ſit major canaliculus,
ac proinde angulus preſſionis major, itemque major preſſio, haud dubiè
aqua minùs altè per canaliculum aſcendit: Suppoſita autem eadem pro­
portione preſſionum, altitudines aquæ elevatæ in diverſis canaliculis,
ſunt vt baſes permutando, vt pater, v.g. ſi baſis vnius ſit dupla baſis alte­
riùs, altitudo ejus erit dupla altitudinis illius, vt ſcilicet cylindri æqua­
les ſint.
Chryſocom. Iam optimè intelligo id, quod paulò ante capere non po­
teram; quod ſcilicet, vt aiebas, ad quamcumque altitudinem aqua poſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index