Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1Denique natura haec rerum, ratioque reperta est
Nuper, & hanc primus cum primis ipse repertus
Nunc ego sum, in patrias qui possim vertere voces.

Quod si forte fuisse antehac eadem omnia credis;
Sed periisse hominum torrenti saecla vapore;
Aut cecidisse urbis magno vexamine mundi;
Aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
Per terras amnes, atque oppida cooperuisse:
Tanto quippe magis victus fateare necesse est,
Exitium quoque terrarum, caelique futurum.

Nam cum res tantis morbis, tantisque periclis
Tentarentur; ibi si tristior incubuisset
Causa, darent late cladem, magnasque ruinas.

Nec ratione alia mortales esse videmur
Inter nos; nisi quod morbis aegrescimus isdem,
Atque illi, quos a vita natura removit.

Praeterea quaecumque manent aeterna, necesse est
Aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus,
Nec penetrare pati sibi quidquam, quod queat artas
Dissociare intus partis; vt materiai
Corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante:
Aut ideo durare aetatem posse per omnem,
Plagarum quia sunt expertia; sicut inane est,
Quod manet intactum, neque ab ictu fungitur hilum:
Aut etiam, quia nulla loci sit copia circum,
Quo quasi res possint discedere, dissoluique,
Sicut summarum summa est aeterna, neque extra
Qui locus est, quo dissiliant; neque corpora sunt, quae
Possint incidere, & valida dissolvere plaga.

At neque, uti docui, solido cum corpore mundi
Natura est, quoniam admistum est in rebus inane:
Nec tamen est ut inane: neque autem corpora desunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index