Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1ex ouis generantur: non enim hæc neceſſi­
tate quadam ex ouis, vt piſces, vel volu­
cres (vt inferiùs demonſtrabimus) generan­
tur, ſed ob naturæ imperfectionem.
Igitur
his ex talibus, membra præciſa reſtauran­
tur, ignobilis enim natura oui, & ſeminis
veſtigium vix in his diſcernitur.
Porrò hæc
tria naturam habent admirabilem.
Primum
igitur de crocodilo dicendum eſt.
Animal
hoc lacertæ ſimillimum, ſed dentes habet
acerrimos, exteriuſque prominentes, ma­
gnóſque, vngues validos, cutim vt corticem
quendam impenetrabilem, caudámque ro­
buſtiſſimam.
Solus primùm mouet ſuperio­
rem mandibulam, inferiorem verò habet
immobilem.
Secundum in eo miraculum,
quòd tandiu creſcat, quandiu viuat.
Viuit
autem ad annum ſexageſimum, totque den­
tes habet, totidémque diebus ex ouo exclu­
ditur, totque numero oua parit, vt cum hoc
numero maximè conuenire videatur.
Creſcit
autem ex ouo anſerino ſimillimo in longitu­
dinem cubitorum 18. quandoque.
Quintum
habet præcipuum hoc animal, quòd cùm
terreſtre ſit, vitam agit vt piſcis: ſemper enim
fermè in aquis latitat, maximè autem in
Nilo flumine.
Vbi & illud admiratione di­
gnum, quòd ſupra Chairum vrbem ſæuiat,
hominéſque occidat, infra autem mitè.
Re­
ferunt à ſeptingentis annis, quibus Mahu­
meti cultores eam regionem obtinent, factos
longè ferociores quàm antea: huiúſque cau­
ſam eſſe, quòd in fundamentis templi cu­
iuſdam, hi ſtatuam plumbeam crocodili in­
uenerunt cum literis Ægyptiis, qua confla­
ta crocodilos in poſterum deſæuiſſe.
Cicu­
rabant autem eos ſacerdotes mirum in mo­
dum, cum tamen nullum animal quod in
aquis degat, verè manſueſcat, tum minus
hoc quod crudeliſſimum eſt.
Libet autem ex
Strabone ipſa verba, de hac re ab Ariſto­
tele etiam ac poſteris confirmata, citare.
Ea ſunt: In præfectura Arſinoë crocodilus
mirum in modum colitur, & eſt ſacer apud
eos, in lacu quodam nutritus ſeorſum, &
ſacerdotibus manſuetus, & Suchus voca­
tur.
Hoſpes itaque vir inter alios honora­
tiſſimus, qui nobis ſacra commonſtrabat,
ad lacum veniens placentulam & carnem
aſſam, & quoddam mulſi vaſculum ex cœ­
na attulit.
Belluam in ripa lacus inuenimus:
ex ſacerdotibus alius os eius aperuit, alius
bellaria iniecit, inde carnes ac mulſum: il­
le in lacum exiliens in vlteriorem partem
traiecit.
Hæc tam robuſta tamen ac grandis
bellua Tentyritas ( Ægyptij & hi ſunt ) ti­
met ac formidat.
Strabo enim inquit poſt
pauca: Cúmque crocodili Romam allati
eſſent vt viderentur, Tentyritæ eos ſeque­
bantur.
Facta eſt illis piſcina quædam, &
foramen in vno laterum, vt ex aqua in
apricum egredi poſſent: Tentyritæ aderant
qui eos interdum reti educebant ad ſolem,
vt à ſpectatoribus viderentur, interdum in
aquam intrantes eos in piſcinam retrahe­
bant.
Credendum eſt medicamento dato
ab his crocodillos hebetari: nam paruas
belluas occidunt medicamenta, magnas
prius ſolent hebetare.
Igitur in hoc animali
tot taliáque admiratione digna ſpectare li­
cet.
Viſu extra aquam eſt acutiſſimo, &
cùm non facilè ſe circumuertat, ſi quis fu­
giendo obliquè currat, non aſſequitur, aliàs
euadere difficillimum eſt.
Deferuntur ad nos
multi mortui, dignoſcuntúrque à lacertis
maioribus qui in India naſcuntur, & quo­
rum ſtercus optimè olet, ſeu corpus eo­
rum, mandibula inferiore immobili, den­

tibúſque.
Rarior chamæleon, minórque
multo, ſed longè maiore miraculo huic li­
bro inſeritur.
Referam igitur primùm quæ
Ariſtoteles de ipſo ſcripſit, quem cognouiſ­
ſe, diligentérque attrectaſſe, diſſecuiſſe quo­
que, ex eius verbis facilè licet deprehende­
re: demum quæ ex aliis accepimus, adiicie­
mus.
Sunt autem Ariſtotelis verba hæc:
Chamæleon figurà totius corporis lacertam
planè repræſentat: latera deorſum ducta
ventri iunguntur vt piſcibus, & ſpina mo­
do piſcium eminet: roſtrum ſimiæ porca­
riæ ſimillimum: cauda prælonga in tenue
deſinens, & longis multiſque lori modo
implicata in ſe orbibus.
Elatior eſt à
terra quàm lacerta, crurum inflexus quales
lacertæ.
Pedes ſinguli bipartitò ſecantur,
partéſque talem inter ſe habent ſitum, qua­
lem pollex digitus ad reliquam manus par­
tem obiectam.
Sed ipſæ etiam reliquæ partes
paulotenus in digitos quoſdam finduntur,
videlicet anteriores triplici interitus fiſſura,
exterius duplici: poſteriores autem inte­
rius duplici, exterius triplici.
Vnguiculi
adunci, corpus totum aſperum, vt crocodi­
lo.
Oculi in receſſu cauo intus recepti, præ­
grandes, rotundi, cute ſimili atque reli­
quum corpus obducti: media ſui parte per
quàm exigua detecti qua videant.
Quæ qui­
dem videndi ſedes nunquam cute operitur.
Nec pupillæ motu, ſed totius oculi conuer­
ſione atque in orbem mutatione quoquo
verſus aſpicit quæ velit.
Mutat colorem ſuum
inflatus.
Verùm niger, non longè crocodilo
diſſimilis, & pallidus vt lacertæ, & maculis
diſtinctus nigris vt pardi.
Mutatur autem
color toto in corpore, nam & cauda, & ocu­
li concolores fiunt corpori.
Motus qualis te­
ſtudini tardus, & cum moritur palleſcit, nec
mortuus amplius colorem mutat.
Gulam,
arteriámque ſitu eodem habet quo lacerta.
Carnem nuſquam, niſi in capite & maxil­
lis, & poſtremò caudæ perquàm exiguam
poſſidet.
Nec alibi ſanguinem quàm in cor­
de & oculis, & loco corde ſuperiore, & ve­
nulis hinc tendentibus.
Verùm nec in his
copia vlla ſanguinis, ſed pauxillum tantùm
continetur.
Cerebrum propè oculos ſuperius
poſitum, ac penè contiguum illis, cingi­
tur oculus quodam circulo tenui lucido qua­
ſi æneo annulo, qui detracta exteriore ocu­
li cui videtur.
Membranæ in omnes corporis
partes multæ ac validæ, longæque firmio­
res quàm in reliquis animalibus tendunt.
Diſſectus quamvis totus, diu ſpirare poteſt,
motu perquàm exiguo adhuc circa cordis
ſedem ſeruato.
Et cùm omnes corporis partes
contrahit, tum vel maximè coſtas cogere at­
que adducere poteſt.
Lienem conſpicuum
non habet.
Subit autem cauernas, &
latitat lacertarum more.
Hæc inquam Ari­
ſtoteles tam multa, in aliis adeò breuis, ad-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index