Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1
Elementa à ſe ipſis ſuarum motionum intrinſecum habere
principium confirmatur auctoritate Ariſtotelis libro quarto
de cælo particula vigeſimaquarta, vbi poſita ſimilitudine in­
ter ea, quæ ad locum mouentur, & inter ea quæ alterantur,
differentiam nanciſcitur, & ait.
Quæ ad locum cientur, &
aut grauia ſunt, aut leuia, ab his, quæ alterantur, hoc potissi­
mum differunt: quod hæc, quæ locum mutant in ſe ipſis, mo­
tus ſui principium habent, quippe quod naturaliter, ac ſua
ſponte moueantur: illa vero, quæ qualitatem, & quantitatem
mutant, non in ſe, sed extrinſecus adueniens habent motus prin
cipium, &c.
ergo de ſententia Ariſtotelis in hoc loco elemen­
ta ab intrinſeco motore concitantur: ergo à ſe per ſe natura­
li motu cientur.
Confirmatur. Non poteſt (ait Auerroes)
libro primo de cælo particula duodeuigeſima) numerari cor­
pus naturale, cuius motus non vt naturalis, ſed elementa cor­
pora ſunt naturalia.
Ergo elementorum motus eſt naturalis,
ſed motus naturalis fit à natura, quæ est per ſe principium mo­
tus intrinſecum.
Ergo elementa per ſe ab intrinſeco principio,
quod eſt natura mouentur: ergo à ſe per ſe: eam obrem Auer­
roes addidit, vniuerſaliter manifestum est, eorum motum
eſſe per ſe, & mox ait Auerroes: neceſſe est verificare in hoc
loco, quod motus elementorum non eſt ab extrinſeco: quamuis
manifestum ſit per ſe.
Cum itaque manifeſtum ſit elementa
non moueri ab extrinſeco: & notum ſit ita, vt nulli ſua do­
mus nota magis, elementa moueri: exploratum etiam erit ab
intrinſeco principio eadem naturali motu cieri.
Sed intrinſecum
principium est per ſe principium: ergo mouentur à ſe per ſe.
Confirmatur ex Auerrois explanatione libro ſecundo phy
ſicorum commentatione prima: vbi Aristoteles ait.
Quæ natu
ra constant, omnia intra ſemetipſa motus, & status princi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index