Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/208.jpg" pagenum="159"/>
              <s id="s.001338">Denique natura haec rerum, ratioque reperta est
                <lb/>
              Nuper, & hanc primus cum primis ipse repertus
                <lb/>
              Nunc ego sum, in patrias qui possim vertere voces.</s>
              <s id="s.001339">
                <lb/>
              Quod si forte fuisse antehac eadem omnia credis;
                <lb/>
              Sed periisse hominum torrenti saecla vapore;
                <lb/>
              Aut cecidisse urbis magno vexamine mundi;
                <lb/>
              Aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
                <lb/>
              Per terras amnes, atque oppida cooperuisse:
                <lb/>
              Tanto quippe magis victus fateare necesse est,
                <lb/>
              Exitium quoque terrarum, caelique futurum.</s>
              <s id="s.001340">
                <lb/>
              Nam cum res tantis morbis, tantisque periclis
                <lb/>
              Tentarentur; ibi si tristior incubuisset
                <lb/>
              Causa, darent late cladem, magnasque ruinas.</s>
              <s id="s.001341">
                <lb/>
              Nec ratione alia mortales esse videmur
                <lb/>
              Inter nos; nisi quod morbis aegrescimus isdem,
                <lb/>
              Atque illi, quos a vita natura removit.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001342">Praeterea quaecumque manent aeterna, necesse est
                <lb/>
              Aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus,
                <lb/>
              Nec penetrare pati sibi quidquam, quod queat artas
                <lb/>
              Dissociare intus partis; vt materiai
                <lb/>
              Corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante:
                <lb/>
              Aut ideo durare aetatem posse per omnem,
                <lb/>
              Plagarum quia sunt expertia; sicut inane est,
                <lb/>
              Quod manet intactum, neque ab ictu fungitur hilum:
                <lb/>
              Aut etiam, quia nulla loci sit copia circum,
                <lb/>
              Quo quasi res possint discedere, dissoluique,
                <lb/>
              Sicut summarum summa est aeterna, neque extra
                <lb/>
              Qui locus est, quo dissiliant; neque corpora sunt, quae
                <lb/>
              Possint incidere, & valida dissolvere plaga.</s>
              <s id="s.001343">
                <lb/>
              At neque, uti docui, solido cum corpore mundi
                <lb/>
              Natura est, quoniam admistum est in rebus inane:
                <lb/>
              Nec tamen est ut inane: neque autem corpora desunt,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>