Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius
page |< < (129) of 525 > >|
166129Ioan. de Sacro Boſco. dum falli. Id enim, quod ſupra montem, licet editiſſimum conſtitutus quis de
ſuperficie terræ, marisq́ue contueri poteſt, tantillum eſt comparatione totius
terræ, &
aquæ magnitudinis, ut in eo nulla curuatura perpendi poſſit: Non ſe-
cus, ac ſi de maximo aliquo circulo, qui ambitu ſuo cõplectitur 2000.
v. g.
paſſuum, portio auferatur trium, quatuorue palmotũ. Nam in linea ablata nul
lam prorſus cerneremus curuitatem;
ſed recta omnino appareret: Similisq́; ra-
tio eſt de ſphęra aliqua eiuſdem magnitudinis.
Mirum igitur uideri nõ debet,
cur uiſus noſter neque terræ, neq;
aquæ rotunditatem, ſuperficiemve conue-
xam animaduertere queat.
Quod uero ad montes, ac ualles in terra exiſtentes
attinet, dicendum eſt, Terram propter nimiam duritiem rupium, &
aliarũ par-
tium ſiccitatẽ, non potuiſſe ita perfecte, ac integre, uelut aqua, in globũ coire,
proptereaq́;
manſiſſe tã aſperam, plenamq́; tot collibus, mõtibus, uallibusq́ue:
qua in re conſ luiſſe uidetur natura quodãmodo plantis, ac animãtibus in ter
ra degentibus:
Plurimũ enim ipſis conducunt hu iuſmodi montes, & ualles, ut
experientia docet.
Veruntamen iſtæ eminentiæ, & concauitates terræ, quãuis
per ſe conſideratæ ingentes uideantur, collatione tamen facta cum toto globo
terreno, ita exiguæ ſunt, ut eius rotunditatem nihil fere impediunt, ut perſpi-
cue apparet in eclipſi Lunæ.
Quemadmodum ingens aliquis globus lapideus,
licet ruditer ſit elaboratus.
& multis eminentiis aſper, & concauitatibus, ro-
tundus tamen dicitur, &
eſt, ſic etiam deterra dicendum eſt, quamuis in ea ſint
hæ eminentiæ, &
concauitates. Præterea ſicut, ſi in iſto lapideo globo mini-
mum quoddam animal reptaret, nihil aliud, quàm planitiem, montes, uallesq́;

conſpiceret;
(Tantæ enim ei apparerent exiguæ illæ ſaxei globi aſperitates)
ſic etiam nobis, qui minimi, &
inſenſibilis quantitatis reſpectu ſphæræ terre-
ſtris ſumus, accidit in terra obambulantibus.
Denique ut in eodem globo aſpe-
ritates illæ non impediunt, quo minus umbra ipſius rotunda efficiatur, &
ap-
pareat;
ita pari ratione eminentiæ iſiæ terreſtres non poſſunt eſſe impedimen-
to, quo minus terræ umbra rotunda fiat, ut uidemus in eclipſi Lunari.
Quod
denique ad illud attinet, quod de Sole oriente, atque occidente afferebatur, re-
ſpondendum eſt, illud idcirco fieri, quoniam cum terra, in qua ſumus, ſenſui
multo maior appareat, quàm Sol, a quo lõgiſſime abſumus, uidetur a Sole ad-
modum parua portiuncula terræ intercipi in ortu, uel occaſu, quæ propter
quantitatem nimiam terræ recta uidetur, ut ſupra diximus de portiuncula cir
culi, qui ingentem ambitum habeat:
At uero quia Luna & uiſui noſtro ſphæri-
ca apparet undique, &
fere æqualis magnitudinis cum Sole, efficitur, ut in ecli-
pſi Solis ipſa ex Sole auferat portiones circulares, &
non rectas.
Ex his, quæ de globo ex terra, & aqua confecto diximus, facile colligitur,
11Senſum ſal
li, quòd pu
tet cœlum
teiræ immi
nere, ut fur
nũ & terrã
cœlũ ipsũ
contingere
ex parte Ho
rizõtis, &c.
quantum ſenſus fallatur, qui cœlum terræ imminere, tanquam furnum exiſti-
mat.
Similiter Horizontis extremum contingere & cœlum, & terram, quaſi hęc
corpora contigua eſſent:
Pari ratione, Solem, quando oritur, ex Oceano emer-
gere, quando uero occidit, ſub eodem mergi, ut &
Poetæ fabulantur. Cum. n.
probatum ſit, terram, & aquam concentricas eſſe cum cœlo, unumq́ue ex ipſis
globum conſtitui, neceſſe eſt, ut omni ex parte æqualiter a cœlo diſtent.
Quare
hallucinatur ſenſus, propterea quod non comprehendit ex parte Horizontis
ſpatium illud, quod inter cœlum, &
terram continetur.
Ex dictis quoq; perſpicue colligi poteſt, quàm ſit abſurda ſententia quo-
rundam Peripateticorum, qui uolunt ſecundum Ariſtotelem, &
ueritatẽ, inter
elementa ſeruari proportionẽ decuplam, ita ut aqua ſit decies maior, quàm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index