Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001190">
                <pb xlink:href="082/01/166.jpg" pagenum="204"/>
              efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?</s>
              <s id="s.001191">
                <lb/>
              haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
                <lb/>
              expulerit dictis, non armis, nonne decebit
                <lb/>
              hunc hominem numero divom dignarier esse?</s>
              <s id="s.001192">
                <lb/>
              cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
                <lb/>
              immortalibu' de divis dare dicta suerit
                <lb/>
              atque omnem rerum naturam pandere dictis.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001193">Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
                <lb/>
              persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
                <lb/>
              foedere sint, in eo quam sit durare necessum
                <lb/>
              nec validas valeant aevi rescindere leges,
                <lb/>
              quo genere in primis animi natura reperta est
                <lb/>
              nativo primum consistere corpore creta
                <lb/>
              nec posse incolumis magnum durare per aevom,
                <lb/>
              sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
                <lb/>
              cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
                <lb/>
              quod superest, nunc huc rationis detulit ordo,
                <lb/>
              ut mihi mortali consistere corpore mundum
                <lb/>
              nativomque simul ratio reddunda sit esse;
                <lb/>
              et quibus ille modis congressus materiai
                <lb/>
              fundarit terram caelum mare sidera solem
                <lb/>
              lunaique globum; tum quae tellure animantes
                <lb/>
              extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
                <lb/>
              quove modo genus humanum variante loquella
                <lb/>
              coeperit inter se vesci per nomina rerum;
                <lb/>
              et quibus ille modis divom metus insinuarit
                <lb/>
              pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
                <lb/>
              fana lacus lucos aras simulacraque divom. </s>
              <s id="s.001193a">
                <lb/>
              praeterea solis cursus lunaeque meatus
                <lb/>
              expediam qua vi flectat natura gubernans;
                <lb/>
              ne forte haec inter caelum terramque reamur
                <lb/>
              libera sponte sua cursus lustrare perennis
                <lb/>
              morigera ad fruges augendas atque animantis,
                <lb/>
              neve aliqua divom volvi ratione putemus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001194">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>