Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (114) of 389 > >|
166114THEORIÆ diſtantiarum ſupra omnes ulteriores æquari progreſſui plani to-
ties
ſumpto, quot puncta habentur, &
in regreſſu deſtruitur e
contrario
, quidquid in ejuſmodi progreſſu eſt factum, atque id-
circo
ad æqualitatem reditur.
Verum ut demonſtratio quam-
accuratiſſima
evadat, exprimat in fig.
36 recta AB planum
11Fig. 36. diſtantiarum æqualium, &
CD planum ipſi parallelum, ac o-
mnia
puncta diſtribui poterunt in claſſes tres, in quorum prima
ſint
omnia puncta jacentia citra utrumque planum, ut punctum
E
;
in ſecunda omnia puncta jacentia inter utrumque, ut F,
in
tertia omnia puncta adhuc jacentia ultra utrumque, ut G.
Rectæ autem per ipſa ductæ in directione data quacunque, oc-
currant
rectæ AB in M, H, K, &
rectæ CD in N, I,
L
;
ac ſit quædam recta directionis ejuſdem ipſis AB, CD oc-
currens
in O, P.
Patet, ipſam OP fore æqualem ipſis M ,
HI
, KL.
Dicatur jam ſumma omnium punctorum E primæ
claſſis
E, &
diſtantiarum omnium EM ſumma e; punctorum
F
ſecundæ claſſis F, &
diſtantiarum f; punctorum G tertiæ
claſſis
ſumma G, &
diſtantiarum earundem g; diſtantia vero
OP
dicatur O.
Patet, ſummam omnium MN fore ExO;
ſummam
omnium HI fore, FxO;
ſummam omnium KL
fore
GxO;
erit autem quævis EN = EM + MN; quæ-
vis
FI = HI-FH;
quævis GL = KG-KL. Qua-
re
ſumma omnium EN erit e + ExO;
ſumma omnium FI
= FxO-f, &
ſumma omnium GL =g-GxO;
adeoque
ſumma omnium diſtantiarum punctorum jacentium ci-
tra
planum CD, primæ nimirum, ac ſecundæ claſſis, erit e
+ ExO + FxO-f, &
ſumma omnium jacentium ul-
tra
, nimirum claſſis tertiæ, erit g-GxO.
Quare exceſſus
prioris
ſummæ ſupra ſecundam erit e + ExO + FxO-f
-g
+ GxO;
adeoque ſi prius fuerit e=f + g; deleto
e-f-g
, totus exceſſus erit ExO + FxO + GxO, ſive (E
+ F + G)xO, ſumma omnium punctorum ducta in diſtan-
tiam
planorum;
& vice verſa ſi is exceſſus reſpectu ſecundi pla-
ni
BC fuerit æqualis huic ſummæ ductæ in diſtantiam O, o-
portebit
, e-f-g æquetur nihilo, adeoque ſit e= f + g, ni-
mirum
reſpectu primi plani AB ſummas diſtantiarum hinc,
&
inde æquales eſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index