Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
161 134
162 135
163 136
164 137
165 138
166 139
167 140
168 141
169 142
170 143
171 144
172 145
173 146
174 147
175 148
176 149
177 150
178 151
179 152
180 153
181 154
182 155
183 156
184 157
185 158
186 159
187 160
188 161
189 162
190 163
< >
page |< < (139) of 300 > >|
166139Liber decimusſeptimus.
Figura Veneris. Cap. III.
CVm, vt vidimus, ſphæricè ſeu in modum ſphæræ illuminetur, neceſſario ſphærica erit, ſi enim ſphæri-
ca non ſit, numquam prædicto modo illuminabitur:
credideri@ tamen non Geometricè, ſed ruditer
eſſe ſphæricam, ob cauſam in Luna, &
Mercurio allatam.
Motus Veneris. Cap. IV.
SI cuti in Mercurio, quatuor motus recenſebimus. Primò motum apogęi primi, quod eſt locus in Zodiaco,
vbi Venusa terris magis diſtare videtur, quod ibi minorem aliquanto epicyclum deſcribat:
hic igitur lo-
cus, ſeu apogæum mouetur ſingulis annis ſecundis tantum.
51″. qui eſt idem cum motu ſtellarum fixarum,
vt poſtea patebit|.
noſtro autem ſæculo apogæum iſtud verſatur circa gra. 7. Geminorum; diſtat enim ab
æquinoctio ſig.
2. & gra. ferè 17.
Secundò. Motum Veneris in longitudinem, quo motu centrum epicycli mouetur in conſequentia ſigno-
rum, &
quoniam epicyclus ſemper Solem circumambiens, eum comitatur, ſequitur motum centri epicycli
eſſe idem cum motu Solis.
Tertiò Motum anomaliæ; quo planeta ipſe peripheriam epicycli circuncurrit; in ſuperiori quidem par-
te, ſicut etiam Mercurius, ſecundum ord nem ſignorum;
in inferiori vero contra ordinem ſignorum, ſeu ad
occidentem:
vnde, & Directa, & Retrograda, & Stationaria euadit; quapropter motus eius in longitudinem
eſt anomalus:
hanc anomaliam in epicyclo Aſtronomi numerant ab A. apogæo epicycli, à quo diario motu
recedit min.
37′. annuo vero ſignis 7. gra. 15. 1′. eiuſque integrã periodum abſoluit anno vno ſimplici, cum
diebus 218.
& horis 21 {1/4}. ſeu menſibus 19. & præterea diebus ferè 8.
Venus quando oritur veſperi heliace, tuncincipit deſcendere ab A. apogæo epicycli, appellaturque He-
ſperus, &
Veſperugo in toto ſemicirculo orientali A C F. inde a perigæo F. pergens manè oritur heliacè,
tranſmutaturque in Luciferum, Solem manè præueniens, ac præfulgens:
ſicque in altero ſemicirculo F I A.
perſeuerat. Sciendum porrò priores mundi habitatores exiſtimaſſe Luciferum ac Heſperum duas eſſe ſtellas
ab inuicem diſtinctas, quem errorem primus Pythagoras abſtulit;
Plinius enim lib. 2. cap. 7. hæc habet anti-
quitas illa, quæ Pythagoram præceſſit, eam binas eſſe ſtellas exiſtimauit, ſed ſolertiſſimus ille Philoſophus
Pythagoras primus deceptionem hanc mortales dedocuit, oſtenditque Luciferum atque Heſperum vnam
eamdemque eſſe ſtellam.
Quartò. Motum in latitudinem, qui inde oritur, quia epicyclus Veneris non iacet ſemper in plano ecly-
pticæ, ſed ab eo nunc in Auſtrum, nunc in Boream obliquatur:
vnde, & planeta eum percutrens auſtralis, &
borealis euadit, &
reſpectu eclypticæ ſortitur latitudinem vtrinque ab ea, quæ ad ſummum gradus ſeptem
excedit;
quare ſola ex omnibus planetis extra Zodiacum euagatur aliquando, latitudo enim ordinaria Zodia-
ci eſt gra.
12. ſecundum communem ſententiam; nonnuli tamen vt Venerem quoque intra Zodiacum conti-
neant, eum ad gra.
14. dilatant. hic igitur eſt motus in latitudinem.
Quintò. Dum igitur Venus hiſce motibus agitatur, interim cum Sole d@urnam conuerſionem, ac conſe-
quenter annuum cum eo motum, quare ab vno tropico ad alterum remeando vltimum tandem ac ſpiralem
motum deſcribit.
Magnitudo Epicycli, atque ipſius Stellæ Veneris. Cap. V.
QVoniam Venus interdiu aliquando commodè ſpectatur, ideo per Quadrantem facilè poteris eius à So-
le digreſſionem per aliquot dies obſeruare, quouſque maxima ſit, quæ ſcilicet amplius non creſcat, ea
autem eritad ſummum gra.
48. igitur ſi hinc inde à Sole, duo arcus graduum ſinguli 48. aſſumpti
ſint, ducanturque duæ rectæ O X.
O Y. illos arcus terminantes, deſcripuſque fuerit epicyclus ex centro So-
lis eas tangens, eius epicycli magnitudo apparebit, quæ ad gradus tantum 45.
vtrinque à Sole perueniet. erit-
que ſemidiameter epicycli S F.
tres quartæ partes totius diſtantiæ S O. erit, O F. ſemidiametri terræ 287. re-
liqua vero F S.
855.
Arcus præ@erea epicycli inferior D F H. ſic innoteſcer, angulus enim D O H. notus eſt, gra. 96. ergo in
quadrilatero D S H O.
angulus ei oppoſitus D S H. erit eius complementum ad duos rectos, ſeu ad gra 180.
angulus igitur D S H. erit gr. 84. quia cum gr. 96. complet. gr. 180. ratio eſt, quia in hoc quadrilatero, qua-
tuor angulis rectis per coroll.
32. primi ſed duo anguli ad D. & H. ſunt recti per 18. tertij Elem. ergo duo an-
guli ad O, &
S. ſimul ſunt æquales duob. rectis; ergo alter alterius ad duos rectos complementum erit tandem
detracto arcu inferiori D F H.
ex toto circulo, remanet pars epicycli ſuperior cognita gr. 276.
Magnitudo Stellæ Veneris.
PRimò indagabimus diſtantiam Veneris tum à Sole, tum à terra, eodem prorſus modo, quo ſupra ex Ari-
ſtarcho Samio diſtantias Lunæ, Terræ, &
Sole indagauimus. nam quando nobis per Teleſcopium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index