Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
171
171 (165)
172
172 (166)
173
173 (167)
174
174 (168)
175
175 (169)
176
176 (170)
177
177 (171)
178
178 (172)
179
179 (173)
180
180 (174)
< >
page |< < (160) of 213 > >|
166160SIM. PORTII COMMENTAR. rum fiunt nigra: alborum autem, alba; pro-
pterea quòd etiam his omnibus, alimẽtum
per cutem ad exteriorem ambitum perco-
latur.
Demonſtrat non modò pennas & pilos cutis co-
lorem ſequi:
verùm his etiam duriora, vngulas ſci-
licet ſolidas &
bifidas, roſtra animalium, & cornua.
Idem ſentit Ariſtoteles vnde hæc videntur excerpta,
libro tertio de Hiſtoria animalium, cap.
ix. cùm ait,
Sunt item alia partium genera, quæ naturam nec ean
dem habent, quam ea quæ expoſita ſunt, nec longè ab
iis remotam, vt vngues, vngulæ, cornua:
præterea ro
ſtrum, quale datum auibus eſt.
hæc enim & flexilia &
fiſsilia ſunt, cùm nullum os vel flecti vel findi poſsit,
ſed fragile quodque habeatur.
Colores cornuum, vn
guium, vngularũ, pro cutis pilorumq́.
colore ſequun
tur.
etenim cutis nigrę, cornua nigra, & vngulę nigrę
oriuntur, &
candidę pari modo in colore reſpondent
&
cornua, & vngues, & vngulæ. mediis etiam me-
dium eundem colorem pręferunt.
& paulò poſt, Ad-
hærent cornua cuti potius quàm oſsi, vnde fit vt in
Phrygia &
alibi boues ſint, qui cornua perinde vt au
riculas moueant.
Cauſa igitur hinc patet, quòd quo-
niam hæc cuti adhærent, per cutem iis affunditur &

ſubminiſtratur alimentum, quod eundem cum cute
in cornibus, vngulis, roſtris, &
vnguibus creat colo-
rem.
Verùm experientia contrà videtur docere. nam
boues ruffi, quandoque miſto colore cornua, &
in-
terdum alba gerunt.
Quòd fortaſſe euenit ob cutis
ſubiectæ exilitatem &
tenuitatem, quæ non ſufficiat
vt colorem ſuum ſuggerat cornibus, quomodo do-
cuit Ariſtoteles de homine, ſed ſequuntur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index