Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (154) of 672 > >|
166154Diſſertatio Sexta. bâ (herba eſt vulgari noſtræ Perſicariæ omnino ſimilis) memini
me legiſſe apud Guillelmum Piſonem de Medicina Braſilienſi lib.
4.
cap. 64. radicem quidem manſam intenſiore feruore & acrimoniâ
inficere linguam, quàm Europæum Hydropiper, herbam verò
recentem primas tenere inter cauſtica, ideoque à Chirurgis ad-
hiberi aduersùs vlcera putrida.
In Zeilan inſula, teſte Scaligero,
lapis eſt, qui à febribus cognomen accepit, quia carnem attin-
gens febrim excitat:
Cui lapidi cognatus videtur piſcis eiuſdem
regionis accola, vt alijtradunt, cognomento Febrius;
qui enim
illum manu apprehendit, illicò febre corripitur;
illapſis ex con-
tactu in venas igniculis ſanguinem inficientibus &
ad cor delatis,
vbi febrilis ardor accenditur.
Et de Mucunâ apud Braſilienſes
hæc habet Georgius Marcgrauius lib.
1. cap. 10. *Mucuna planta*
*fert ſiliquas ſpithamam longas, autetiam longiores, tres digitos*
*circiter latas, exteriùs rugoſas, vtpote ſetis pungentibus rufis*
*præditas;
quæ non ſolùm adhærent, & pungunt, ſed etiam puſtu-*
*las ardentes excitant, quæ vix octiduo ſanantur, &
inſignem ex-*
*citant pruritum.
*
Grad. In hoc admodum delector, quod exoticis & peregrinis
noſtratia confirmare poſſimus;
modò quis fabellas non obtrudat
ſimiles Plutarchi narratiunculæ, qui lib.
de tuenda ſanitate poſt
med.
ait, *Cerebrum Phænicis dulce admodum eſt, ſed dolores capitis*
*inducere fertur.
* Si mihi non niſi eſitato Phenicis cerebro dolen-
dum eſſet capite, ſatis diu dedolerem:
quamuis non negauerim
apud nos aliqua eſſe dolorem capitis nimis ex vero inferentia.
Cœterum vt ad propoſitum reuertar, an ego poteram inficiari,
ſatis eſſe animalis calorem ad excitandos medicamenti igni-
culos, quem non rarus dentium dolor cogit pyrethri radicem
mandere?
Dand. Quandoquidem exoticis delectaris, Pyrethri vicem
apud Braſilienſes ſupplet Iaborandi radix, quæ dentibus modi-
cè contuſa *altè pituitam è capite ad os deriuat, oculoſque à per-*
*petuis catharris vindicat,* vt loquitur laudatus nuper Piſo cap.
59.
Et de eadem plantâ Iaborandi ſcribit Marcgrau. lib. 2. cap. 8.
*Radix nullius odoris aut ſaporis videtur dentibus inciſa;
at ſi*
*paululum maſticetur, vrit linguam, &
magis, quàm pyrethrum. *
*Trahit maximam copiam pituitæ è linguâ, liberat caput à ca-*
*tharris, &
mitigat dolorem dentium. * An quia vi igniculorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index