Igitur ſi velocitas quælibet eſſet alterius dupla, neceſſariò
ipſæ quóque velocitates perpetuò eſſent inter ſe, vt tempora,
eſſetque, exempli gratiâ, velocitas duobus temporibus acquiſi
ta velocitatis primo tempore acquiſitæ dupla.

Agnoſcis autem ecquid nam aduerſum me heinc
concludatur. Sed de Aſſumptione tamen tua, tanquam
habenda eſſet legitima, vt dicam, ea, vt poſſit quadam
tenus cum propoſitione cohærere, neceſſe eſt ita ſup
pleatur.

Quoties velocitas quælibet duobus temporibus acqui
ſita alterius primo tempore acquiſitæ est dupla; neceſſe
eſt, vt eodem, aut æquali tempore (hoc eſt aggregato duo
rum temporum) à velocitate dupla ſpatium decurratur du
plum eius, quod percurritur (tempore nempe vno, ſeu pri
mo) à velocitate ſubdupla.

Tunc autem addo eſſe neceſſe, vt percurratur ſpa
tium non modo duplum, ſed & quadruplum primi: ſi
velocitas quidem acquiſita æquabiliter fuerit (qualis
illa eſt, qua de agimus) quatenus dum ſecundus veloci
tatis gradus tempore ſecundo acquiritur, & per ipſum
par ſpatium illi, quod decurſum fuit tempore primo,
percurritur, percurruntur ſimùl duo alia per gradum
velocitatis primo tempore acquiſitum, ac in vigore
perſeuerantem, veluti iam antè declaratum eſt. Sed
ecce Subſumis.