Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 303 > >|
1prehenderit, eo facilius tollat atque confringat.
Huius igitur cauſam eam eſſe, inquit Ariſtoteles. Nam
explicatus motus, qui fit in fractione ligni, eſt motus circu­
laris, cuius centrum conſtituitur genu vel pes, ſeu punctum
ligni medium, quod ſuffultum illis quieſcit.
Dimidia verò
ipſius ligni confringendi dum inclinantur ſe habent tanquam
duo ſemidiametri circulariter ducti angulum efficientes in
ipſo centro circuli quem deſcribunt.
Quanto autem remo­
tius à centro fuerit quodcumque circulariter moueri de­
bet, tanto facilius mouetur.
Facilius ergo manus dictum
motum perficient ſi longius, quàm ſi propius genu, vel pe­
dem
, lignum apprehenderint.
Cumque ex hac motione, &
inclinatione vtriuſque dimidij procedat ipſa fractio ligni, ſe­
quitur etiam facilius longè quàm propè diductis manibus
ipſum lignum confringi.
Cur autem non obſtante prædicta diſparitate in modo,
quo frangitur lignum, cæteris paribus difficilius frangatur
ſi craſsius ipſum ſit, quàm ſi gracilius, non docet Ariſtote­
les.
Ex ipſa tamen rei natura quiſque ſtatim intelliget abſque
eo, quod recurrat cum Baldo ad rationem illam angulati
vectis, quam dicit habere vtrumque dimidium ligni prærupti.
Siquidem cum tota difficultas, quæ reperitur in fractione
ligni oriatur ex reſiſtentia partium ſeparandarum, eo quod
hæ inter ſe naturali nexu coniunctæ, neceſſariò obſtent ſe­
parationi ab inuicem: quo plures fuerint ipſæ partes, eo ma­
gis obſtabunt, difficiliusque proinde per earum diuiſionem
lignum quodlibet ex ipſis compoſitum confringetur.
Illud etiam hic quæri poſſet, quod Ariſtoteles prætermi­
ſit, cur prius ex parte ſuperiori, ac extra angulum, quem effi­
ciunt dimidia ligni inclinata, quàm ex parte inferiori in cu­
ſpide ipſius anguli vbi centrum motionis conſtituitur, fractio
ipſa ligni ſequatur.
Facilisque erit reſponſio ſi dicamus id
fieri, quia illæ partes continui in fractione prius ab inuicem
ſeparantur, quæ & citius & longius coguntur diſcedere: In
fractione autem ligni per inclinationem, & complicationem
vtriuſque dimidij, ex partibus craſsitiei, quæ ab inuicem di-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index