Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ex infinito quae possint forte coorta
Conruere hanc rerum violento turbine summam,
Aut aliam quamvis cladem inportare pericli.

Nec porro natura loci, spatiumque profundi
Deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
Aut alia quavis possunt vi pulsa perire.

Haud igitur leti praeclusa est ianua caelo,
Nec soli, terraeque, nec altis aequoris undis;
Sed patet immani, & vasto respectat hiatu.

Quare etiam nativa necessum est confiteare
Haec eadem.
neque enim, mortali corpore quae sunt,
Ex infinito iam tempore adhuc potuissent
Inmensi validas aevi contemnere vires.

Denique, tantopere inter se cum maxima mundi
Pugnent membra, pio nequaquam concita bello;
Nonne vides aliquam longi certaminis ollis
Posse dari finem ?
vel cum sol, & vapor omnis
Omnibus epotis umoribus exsuperarint:
Quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur.

Tantum suppeditant amnes, ultroque minantur
Omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
Nequiquam, quoniam verrentes aequora venti
Deminuunt, radiisque retexens aethereus sol,
Et siccare prius confidunt omnia posse,
Quam liquor incepti possit contingere finem.

Tantum spirantes aequo certamine bellum
Magnis de rebus inter se cernere certant,
Cum semel in terra fuerit superantior ignis;
Et semel, ut fama est, humor regnarit in arvis.

Ignis enim superavit, & ambens multa perussit,
Avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
Aethere raptavit toto, terrasque per omnis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index